Salimbene de Adam: Cronica

Pag 502


ex parte sua. Et erat senex et gracilis et debilis et monoculus,
quia, quando parvulus iacebat in cunabulis, unus gallus piçavit
oculum eius, id est cum rostro de capite pueri extraxit et
comedit.
Istis decem infortuniis Frederici imperatoris condam possumus
addere adhuc duo, ut duodenarium numerum habeamus.
Primum, quia excommunicatus a papa Gregorio nono fuit. Secundum,
quia Ecclesia regnum Sicilie ei conabatur auferre. Et hoc
sine culpa sua non erat. Cum enim misisset eum Ecclesia ultra
mare ad Terram Sanctam recuperandam, pacem cum Saracenis
fecit sine Christianorum utilitate. Insuper et nomen Machometti
fecit in templo Domini publice de[can]tari, sicut in alia cronica
posuimus, ubi descripsimus XII scelera Friderici.
Habuit enim Pelavisinus dominium istarum civitatum in
Lombardia, scilicet Brixie, Cremone, Placencie, Terdone, Alexandrie,
Papie, Mediolani, Cumis et Laude. Hoc nunquam potuit
imperator. Porro de Vercellis et de Novaria et de Bergamo milites
et pedites habebat, quando volebat, in expeditione sua, quando
volebat exercitum congregare. Similiter Parmenses dabant ei milites
et pedites, quando volebat, magis ex timore quam ex amore,
cum essent ex parte Ecclesie, et ipse ex alia. Insuper redimebant
vexationem suam dando ei annuatim duo milia librarum imperialium.
Considerabant enim quod omnia tempus habent, et suis
spatiis transeunt universa sub sole, Eccle. III, et quod omni negotio
tempus est et oportunitas, Eccle. VIII. Item Eccli. I: Usque in
tempus sustinebit patiens, et postea redditio iocunditatis. Hoc est
etiam quod Dominus dixit Iudeis, Io. VII: Tempus meum nondum
advenit, tempus autem vestrum semper est paratum. Sed audi
quid dicit: Cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo.
Quod Parmenses vindicaverunt se de Pelavisino.
Simili modo fecerunt cum Pelavicino Parmenses, quia, quando
habuerunt tempus congruum, ulti sunt de eo et diruerunt palatium
quod habebat in Parma in platea Sancti Alexandri, et palatium

Torna all'inizio