eruditus hospitalitatem summopere exercebat. Hic omnium
orphanorum, viduarum et pauperum matriculam scriptam
habebat et omnibus necessaria providebat. Tandem beatus Silvester
morti apropinquans clerum de tribus ammonuit, scilicet
ut inter se caritatem haberent, ecclesias suas diligentius gubernarent
et gregem a luporum morsibus custodirent. Post hec, in
Domino feliciter obdormivit. De prelatis vero nostri temporis
dicitur, Ys. I: Pupillo non iudicant, causa vidue non ingreditur
ad eos. Melius ergo faciebat Iob, qui de se ipso dicit, XXIX:
Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat
michi, eo quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum
cui non esset adiutor. Benedictio perituri super me veniebat, et cor
vidue consolatus sum.
De sancto Nicholao sic habes, quod eamdem morum gravitatem
servabat, factus episcopus, quam prius servaverat, cum
esset persona privata. Dicitur enim sic in legenda ipsius: «Ipse
autem eamdem quam prius humilitatem et morum gravitatem in
omnibus sectabatur. In oratione pervigilabat, corpus macerabat,
mulierum consortia fugiebat. Humilis erat in omnes suscipiendo,
efficax in loquendo, alacer in exortando, severus in corripiendo».
Nota quod dictum est: «eamdem humilitatem et morum gravitatem
in omnibus sectabatur»; quod magnum fuit, quia honores
mutant mores. Inde Patecclus in libro Tediorum dixit:
Si me noia hom ki desdigna
l'altra gente, per honor ke lu fia.
Item nota quod dictum est: «mulierum consortia fugiebat». Et
hoc sapienter fecit, quia mulieres fuerunt que filios Israel deceperunt,
Numeri XXXI. Ideo dicit Ecclesiasticus XLII: In medio
|
|