cum benedictione a peccatis absolutus
recedat. Quod populus audiens gravissime
suscepit, tandem a pape et regine concessit.
Que fabricavit ecclesiam, quam domnus
papa dedicavit in Kalendis Augusti, sicut
Eudoxia christianissima imperatrix proposuerat;
ubi posuit catenas beati Petri prelibatas
et catenas beati Petri Neronianas et
beati Pauli, ut ibi populus Romanus in hoc
die Kalendarum Sextilium confluat et salutet
catenas apostolorum Petri et Pauli.
Liber de temp. Add. </H4>
cula; ubi domnus apostolicus annualiter in
hac ecclesia missarum sollempnia celebret.
Et sicut beatus Petrus ab angelo fuit, ita
Romanus populus cum benedicione a peccatis
absolutus recedat’. Quod populus
audiens gravissime suscepit, tandem rogatu
pape et regine concessit. Que fabricavit
ecclesiam, quam domnus papa dedicavit in
Kalendis Augusti, sicut Eudoxia christianissima
imperatrix proposuerat; ubi posuit catenas
beati Petri prelibatas et catenas beati
Petri Neronianas et beati Pauli, ut ibi
populus Romanus in hoc die Kalendarum
Sextilium confluat et salutet catenas apostolorum
Petri et Pauli.
IIII. De visione, quam vidit Octavianus imperator de beata Maria
cum Christo filio suo, et ara celi aperta est precibus et orationibus
Sibille, ubi predictus Octavianus beatam virginem Mariam cum
Christo tenentem in brachiis Christum filium eius vidit in camera
predicti imperatoris, ubi et aparuit in Capitolio.
Tempore predicti Octaviani imperatoris senatores videntes eum tante pulcritudinis, quod
nemo in oculos eius intueri poterat, et tante prosperitatis et pacis, quod totum mundom sibi tributarium
fecerat, dicunt: Te adorare volumus, quia deitas est in te. Si hoc non esset, non tibi omnia
subirent prospera; qui renuens inducias postulavit, et ad se Sibillam Tyburtinam vocavit, cui quod
senatores dixerant recitavit. Que spacium trium dierum peciit, in quibus artum ieiunium operata est;
post tercium diem respondit imperatori: Hoc pro certo erit, domne imperator:
Iudicii signum: tellus sudore madescet,
E celo rex adveniet per secla futurus,
Scilicet in carne presens, ut iudicet orbem.
Unde Deam cernunt incredulus atque fidelis
Celsum cum sanctis evi iam termino in ipso.
Sic anime eum carne aderunt, quas iudicet ipse.
Cum iacet incultus densis in vepribus orbis,
Reicient simulacra viri, curam quoque gaçam |
|