Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod quidquid est de substantia habitus,
oportet quod in actu eius elucescat, eo quod quales sunt habitus, tales actus
reddunt, ut dicitur in 2 Ethic.: non autem oportet quod omne quod accidit
alicui habitui, semper in actu eius manifestetur; sicut fidei informi accidit
habere aliquid repugnans caritati; non tamen oportet quod semper in actu eius
caritati repugnans aliquid inveniatur. Cum igitur servilitas timoris habitui accidat
ex imperfectione subiecti, ut ex dictis patet, non oportet quod actus eius
semper conditiones servilitatis in se habeat; sed poterit habere bonitatem proportionatam
substantiae sui habitus, non scilicet meritoriam, sicut nec habitus
habet bonitatem gratuitam. Et quia habitus perfectam rationem bonitatis non
habet, ideo defectus alicuius debitae bonitatis in actu, sive deordinatio aliqua,
non repugnat substantiae habitus, sicut repugnat omnis actus inordinatus habitui
virtutis, qui habet bonitatem perfectam. Et propter hoc virtutis usus semper
est bonus, peccati autem semper est malus; sed timoris servilis actus potest esse
et bonus et malus.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus loquitur quando aliquid fit timore
servili ratione suae servilitatis.
Ad secundum dicendum, quod actus timoris servilis quando bonus est, non est
ex amore gratuito, neque ex amore libidinoso, sed ex amore naturali, quo quis
vult consistentiam et bene esse sui subiecti; et ideo horret omnem poenam, sive
quam experientia docet, sicut in naturali timore, sive quam fides demonstrat,
sicut in servili.
Ad tertium dicendum, quod non semper timere serviliter est actus timoris servilis,
ut ex dictis patet.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod timor servilis manet adveniente caritate
quantum ad substantiam, sed non quantum ad servilitatem. Constat enim
quod homo caritatem habens timet poenas aeternas, quod erat proprium obiectum
eius quantum ad substantiam habitus: quod enim haec plus quam alia
timeat, non est de ratione habitus, sed de ratione servilitatis.
Et per hoc patet solutio ad utramque partem rationum.
|
|