Similiter enim reprehendenda est nimia laudatio sicut immoderata
vituperatio. Hec enim adulatione, illa malignitate suspecta est ». In
presentia autem sui aliquis laudari non debet. Scriptum est enim:
« Laudare presentem nec ledere decet ».
In velocitate et tarditate similiter modum requiras. Verumtamen
aliud in dicendo quam in faciendo: non enim debes esse velox
ad loquendum, sed tardus cum moderamine competenti. Ait enim
beatus Jacobus in epistola sua: « Esto velox ad audiendum, tardus vero
ad loquendum et tardus ad iram ». Et Salomon dixit: « Vidisti hominem
velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est quam illius
correctio ». Et Cassiodorus dixit: « Hec est regalis procul dubio virtus,
tardius in verba prorumpere et celerius necessaria sentire ».
Similiter in iudicando tardus esse debes. Scriptum est enim:
« Optimum iudicem existimo qui cito intelligit et tarde iudicat ».
« Deliberare enim utilia mora est tutissima ». Inde etiam dici consuevit:
« Ad penitendum properat qui cito iudicat ». Competens
enim mora in talibus non est reprobanda. Nam dici consuevit:
« Mora omnis odio est, sed facit sapientem ».
Similiter in consiliis requiras tarditatem et non velocitatem vel festinantiam.
Scriptum est enim de consiliis: « Quod diu tractaveris, id
puta rectissimum ». « Velox enim consilium sequitur penitentia ».
Et iterum: « Tria sunt contraria consilio: festinantia et ira atque cupiditas ».
In faciendo autem post deliberationem velocitatem exercere debes.
Ait enim Seneca in epistolis: « Minus dicito quam facias et diu deliberato
et cito facito »: « celeritas enim beneficium gratum facit ». Et Salomon
dixit: « Vidisti hominem velocem in omni opere suo? coram regibus
stabit nec erit inter ignobiles ». Et Jesus Sirac dixit: « In omnibus
operibus tuis velox esto et omnis infirmitas non occurret tibi ». Non
tamen tantam velocitatem exerceas que operis perfectionem impediat.
|
|