Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 902


4. Praeterea, oravit ut calix ab eo transferretur, ut patet Matth. 26. Hoc autem
non fuit factum. Ergo etc..
SED CONTRA, Hebr. 5, 7: «Exauditus est pro sua reverentia».
Praeterea, oratio sua non fuit minus efficax quam aliorum sanctorum. Sed aliis
sanctis ipse dicit: «Petite et accipietis»; Ioan. 16, 24. Ergo et ipse quod petiit
accepit.
Praeterea, Ioan. 11, 42: «Ego autem sciebam quia semper me audis».
Solutiones
Solutio I
Respondeo ad primam quaestionem dicendum, quod Christo, secundum quod
Deus, non competit orare nec obedire, nec aliquid quod minorationem sonat,
aut quod ad diversitatem voluntatis pertinet: sed secundum quod homo, competit
sibi orare propter tria, ut dicit Damascenus. Primo propter veritatem
humanae naturae insinuandam, secundum quam minor est Patre, et obediens
ei, et orans ipsum. Secundo ad exemplum orandi nobis praebendum: quia
omnis eius actio, nostra est instructio; cum sit nobis datus quasi exemplum virtutis.
Tertio ad ostendendum quod a Deo venerat, et sibi contrarius non erat,
dum eum orando principium recognoscebat.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod ascendere est proprie tendere in aliquid quod
supra ipsum erat. Intellectus autem Christi non tendit in aliquid quod supra
ipsum esset quantum ad contemplationem, quia quidquid de Deo unquam contemplatus
est, hoc contemplatus est a primo instanti conceptionis; et secundum
hoc dicit Damascenus, quod intellectus Christi ascensione quae est
in Deum non indigebat: sed tamen potentia divina, quam orando implorabat,
supra ipsum erat; et sic ascendens in Deum orabat.
Ad secundum dicendum, quod in aliis hominibus est una intellectualis voluntas
cuius est orare, quae habet etiam imperium super alias vires in ipsis existentes;
et ideo eius non est orare, sed imperare respectu eorum quae per ipsos fieri
possunt. Sed non omnia quae erant in Christo, erant subiecta rationi, et voluntati
rationis, sed aliquid supra ipsam, scilicet Deitas: unde sicut in aliis hominibus
ratio et voluntas imperant aliis viribus; ita in Christo orabant Deitatem.
Ad tertium dicendum, quod aliquid oravit Christus quod absolute fieri rationis
voluntate volebat, quamvis non omnia, ut dicetur: et quamvis sciret hoc esse in
Dei voluntate, nihilominus orabat quia sciebat Deum velle hoc impleri per
suam orationem; sicut etiam Deus vult aliquem salvare orationibus alicuius
sancti; unde non est superfluum quod ille sanctus pro eo orat.

Torna all'inizio