Clara Assisiensis: Epistola ad sanctam Agnetem de Praga [I]

Pag 2263


Venerabili et sanctissimae virgini, dominae Agneti, filiae excellentissimi
ac illustrissimi regis Bohemiae, Clara indigna famula Iesu
Christi et ancilla inutilis dominarum inclusarum monasterii Sancti
Damiani, sua ubique subdita et ancilla, recommendationem sui omnimodam
cum reverentia speciali aeternae felicitatis gloriam adipisci.
/*
Vestrae sanctae conversationis et vitae honestissimam famam
audiens, quae non solum mihi, sed fere in toto est orbe terrarum egregie
divulgata, gaudeo plurimum in Domino et exsulto; de quo non
tantum ego singularis valeo exsultare, sed universi qui faciunt et facere
desiderant servitium Iesu Christi. Hinc est, quod, cum perfrui
potuissetis prae ceteris pompis et honoribus et saeculi dignitate, cum
gloria excellenti valentes inclito Caesari legitime desponsari, sicut vestrae
ac eius excellentiae decuisset; quae omnia respuentes, toto
animo et cordis affectu magis sanctissimam paupertatem et corporis
penuriam elegistis, sponsum nobilioris generis accipientes, Dominum
Iesum Christum, qui vestram virginitatem semper immaculatam
custodiet et illaesam.

Torna all'inizio