64. (1) CONFORMATIO.
(2) Conformatio est quando res vel absens vel inanimata vel
mortua introducitur ad loquendum, (3) ut si dicatur: 'Ego mors
de primis parentibus triumphavi sed in Christi resurrectione
sucubui'.
(4) Valet iste color multum in conquestione et indignatione
et a gramaticis dicitur prosopopeia (5) et in hoc differt a sermocinatione,
quia proprie non dicitur conformatio nisi res que loqui
non possit introducta fuerit ad loquendum. (6) Sermocinatio
vero non sic; vel dicamus quod sermocinatio respicit dignitatem
sed conformatio novitatem.
65. (1) SIGNIFICATIO.
(2) Significatio est res que plus in suspicione relinquit quam
positum est in oratione.
(3) Fit autem quinque modis: quandoque per exuperationem
causa suspicionis augende, (4) ut: 'Iste qui iactat se talem gramaticum
nec unam literam bene novit' (hoc dictum est non
quod sit ita sed causa maioris ignorantie ostendende). (5) Fit per
ambiguum, scilicet cum verbum potest in plures significationes
trahi sed accipitur in eam partem quam voluit is qui dixit, hoc
modo: (6) 'Desidero te valere' (potest enim hoc verbum 'valere'
|
|