Quod vero postulas, ut rescribam, quid de petitione tua mihi 
placeat, paucis adverte. Auro obrizo preciosior, cunctis 
opibus est tua mihi dilectio carior ac per hoc quarta feria 
proxime ebdomade in urbem conveniamus et amicitiam verbis 
inceptam revenire satagamus. Vale! 
D 
Inter hoc sciendum est incipientem posse scribere, 
quodcumque voluntas aut necessitas vel utilitas scribere 
imperat vel delectat, rescribentem vero priori singula reddere 
et ita responsionem aptare, ut similia vel contraria 
rependere, equiperare semper, superare nonnumquam studeat; 
aliter vitiosa erit responsio. 
Oportet quoque cognoscere tam prosaico quam metrico 
tria esse dictamini necessaria: cola, commata, periodos. 
Cola, id est membrum, evenit, quotiens in versum diversa 
ponuntur nullomodo sibi per consequentiam coherentia, ut 
est illud: Natura insignis, clarus moribus, militie gloria 
fulgidus, sophie dogmate splendidus merito a quoquo 
optimo laudatur et colitur.
  |  
  |