12.  Per Jesum Christum . Per ipsum enim sunt  
gratae Deo oblationes operum nostrorum. 
13.  Impertiar gratiae . Haec est gratia spiritalis  
quam cupiebat ille impertire, ut eamdem fidem,  
quam Apostolus habebat in Christo, et ipsi haberent  
quam nondum perfecte crediderant. 
14.  Ad confirmandos . Jam enim ab aliis apostolis  
doctrinam Evangelii ex parte audierant. 
15.  Fidem vestram atque meam , id est per doctrinam 
fidei quam communiter habemus. 
16. LANFRANCUS.  Et prohibitus sum . Quasi aliquis  
diceret: Si Deum rogas ut venias; si incessanter  
venire desideras, cur non venis?  Prohibitus sum ,  
inquit,  usque adhuc . 
17.  Virtus enim . Causa cur non erubescit Evangelium, 
videlicet, quia virtus Dei est omni credenti  
Evangelio; per quam et peccata remittuntur, et  
cum res exigit, miracula fiunt. 
18.  Judaeo . Per Judaeum et Graecum omnes gentes  
intelligere, a parte totum voluit. 
19. AUGUSTINUS ( Quaest. evang. lib.  II,  quaest.  39.)  
 Justitia Dei revelatur in eo ex fide in fidem , ex fide  
verborum in fidem rerum, ex fide in qua ministratur  
Deo in illam ubi fruatur Deo, ( lib. De spirit. et lit. ,  
cap. 11, tom. III), ex fide administrantium [ al. ,  
annuntiantium] in fidem obedientium. 
20. LANFR.  Justitia . Alia causa cur non erubescat,  
quia in eo revelatur qualiter Deus justos faciat credentes  
ex fide Veteris Testamenti, qua unus Deus  
credebatur, proficiente in fidem Novi Testamenti,  
qua Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, unus et  
trinus Deus creditur, ut ex fide annuntiantis proficiente  
in fidem credentis, vel ex fide verborum in  
fidem rerum.
  |  
  |