Iacobus de Dinanto: Ars Aregandi

Pag 122


officio noscitur emanasse, quod deinde a tam nobilissimo exemplari,
uidelicet Salomone qui concionatorem se dixit, sumpsit paradigma nominis
et ominis, regulam denominationis proprie siue formam.
(2.) Sunt autem tria genera causarum que spectant ad officium concionatoris:
demonstratiuum, deliberatiuum, iudiciale.
Demonstratiuum est quod attribuitur in alicuius persone laudem uel
uituperationem, ut si uelim arengare quod seruus sit dignus laude uel
uituperio.
Deliberatiuum est quod, positum in consultatione, habet in se suasionem
<uel> dissuasionem, ut an debeat fieri exercitus contra Reginos uel
non.
Iudiciale est quod, positum in controuersia, habet accusationem
cum defensione, ut si accusem seruum de furto uel petam X solidos
ab eodem.
(3.) Notandum autem quod demonstratiuum respicit tempus preteritum,
deliberatiuum futurum, iudiciale presens.
Debet igitur habere concionator V.
Recepta namque causa demonstratiua uel deliberatiua uel iudiciali,
procurare debet concionator quomodo necessaria ad causam suam inueniat.
Secundo, quomodo inuenta disponat.
Tertio, quomodo inuenta eloqui debeat.
Quarto, quomodo inuentorum et dispositorum memoriam habeat.
Quinto, quomodo coram iudice uel aliis quorum interest pronunciare
debeat tam inuenta quam etiam disposita per eundem.
Et sciendum quod inuentio est rerum uerarum aut uerisimilium que
reddunt probabilem concionem.
Dispositio est ordo et distributio rerum que demonstrat quod quibus
locis sit collocandum in concionando.
Eloquutio est ydonea uerborum et sentenciarum ad concionem accomodatio.
/*
Memoria est firma rerum ac uerborum animi perceptio.
Pronunciatio est uocis, uultus, gestus moderacio cum uenustate.
(4.) In oratione concionatoria exiguntur VI, quemadmodum in oratione
rethorica, ex quibus partibus concionator conficit dictum suum.
Prima pars est exordium.
Secunda narratio.
Tertia diuisio.
Quarta confirmatio.
Quinta confutatio.
Sexta conclusio.

Torna all'inizio