Ergo furente manu quasi vento et sulphuris ygne
Henricus fauces occupat Italiae
Et, quamvis cupiat capud orbis perdere Romam
Et faciant illi sola secunda moram,
Sustinet incerto se non comittere Marti,
Dum tonat a tergo femina, quam metuit.
Hoc animo maiora probans in praelia vires
Per loca se fundit, quae comitissa tenet.
Quanta potest vastat, incendit, depopulatur
Et Christi famulam debilitare sitit.
Haec est, quae Dominum Petro monitore secuta
Ante pedes eius se dedit atque sua.
Ut primum miserae didicit mala gaudia carnis,
Horruit et sese protinus erubuit.
Non potuit primo se, sicut vellet, habere
Servivitque suo pene puella viro.
Materni monitus generisque potencia clari..
A desiderio detinuere pio;
Matre viroque Dei nutu quandoque soluta
Disposuit soli sola vacare Deo.
Sed iam iamque malis increbrescentibus istis
Ad deffendendam cogitur aecclesiam.
Suscipit Anselmum monitorem sive magistrum,
Qui doceat sacras signifer ipse vias
Et Christy Domini tanquam paranimphus honores
Illius exponat diviciasque patris
Atque in languorem sanctum convertat amorem,
Exornet talamum floribus atque thorum,
Pervigil accensam doceat servare lucernam,
Dum sponsus veniat, qui sibi suscipiat.
Hoc facit, hoc curat, hoc nocte dieque laborat
Et vitae studium dirigit ad bravium.
Iam lassescentem, iam tanta mole gementem
Recreat exemplis colloquiisque bonis,
Utque fit, efferri de prosperitate volentem
Terret et instabilem monstrat habere gradum.
Sic se, sic illam bellique domique regendo
Christy miliciam servat et aecclesiam.
Hoc opus, hoc studium tua sunt donaria, Christe,
Qui servas famulos hic et ubique tuos.
Cum Stephanus pro te lapidum sub grandine staret
Et fleret miseros id faciendo mori,
Vidit te stantem, vidit sua bella iuvantem
Auxiliumque tuum sensit adesse sibi.
Ad sexum fragilem redeamus: Debbora quondam
Ante viros fortes forcior arma tulit.
Non illi preceptor erat, non signifer ante,
Et fecit strages atque trophea tulit.
Hic geminas vires Christo sociavit in unum,
Quorum singultu pascitur et lacrimis.
Quos ita concordi procinctu nocte dieque
Stantes obstupuit Teutonus et timuit.
Cui cum cessissent et se postremo dedissent.
Italiae fortes magnificique viri,
Una domus veteri de nobilitate creata
Et fundata fide nobilitate magis
Sustinuit, non erubuit castella domosque,
Urbes et vicos perdere pro Domino.
Insuper et vitam dare non formidat habetque
Hoc decus eternum, si moriatur ei.
Scit sane, quia forcior est victoria, quando
Pugnatur iugulis, et speciosa magis;
Sed, si servantur haec sabbata, religionem
Perdimus et pietas de pietate perit.
Cum pagana fidem vesania persequeretur
Pugnandum iugulis atque cruore fuit.
Plus est, quod faciunt, qui pacem scismate rumpunt,
Et res divinis plus inimica sacris.
Erexit vitulos et turificavit Aaron,
Sed mox penituit et veniam meruit.
Denique prudenter vitulum concessit ad horam,
Ne se confoderent desererentque Deum,
Certus venturum Moysen, qui verba refferret
Atque hunc errorem sanguine corrigeret.
Quos persistentes invenit legifer ille,
Occidit gladio militis et proprio.
At vero Dathan et Abiron scisma moventes
Vivos enecuit terra. Quid edocuit
Hac in vindicta tali discrecio iusta?
Quid? Nisi quod vincit omnia pacis amor?
Quando minor gravius puniri culpa iubetur,
Quae lex dat minimis maxima suppliciis?
Inde patet plus esse satis rescindere pacem,
Quam cum demonio thus adipemque facis.
Qui simulacra colunt, facili racione premuntur,
Qui scindunt, speciem religionis habent.
Et quia de Christo simulata mente loquuntur,
Hoc magis impugnant dilacerantque fidem.
Hii Christum non esse putant et decipiuntur;
Hii Christum falsant vel magis ingeminant.
Quo minus est falli quam fallere, tam minus esse
Scito negare fidem quam sacra dividere.
Denique venisti, de sacro fonte bibisti,
Ille neque advenit nec sacra nostra bibit.
Nunc autem laceras, iam desine, turpius erras,
Sed sine re speciem religionis habes.
Atque hoc deterius, quia pacem fingis amici,
At vero diras fers inimicicias.
Quo constat tales ultra non esse ferendos,
Quos nisi conpescant verbera, verba vacant.
Hoc pietas antiqua videns ad religiosos
Confugit reges vel magis arma dedit,
Ut tales premerent et vel residere iuberent
Atque vacare sibi, vel bona subriperent.
Sin alias, gravior sentencia subsequeretur,
Ut iam de gladiis terror inesset eis.
Si pacem quaerunt, desistant bella movere,
Desistant fidei dilaniare togam;
Desistant Christi tunicam rescindere, quam nec
Romanus miles findere sustinuit.
Sed lacerant et dilacerant et dilacerantur,
Et defensores Christus habere potest.
Anselmus vigilat, dolet, esurit, alget et orat,
His armis sociam munit et ornat eam.
Quin etiam fortes animos dextrasque virorum
Informat monitis crebro salutiferis.
Inque brevi cunctos sic instruit exacuitque,
Ut Machabeum castra movere putes,
Sic ardent animis, sic seque suosque tuentur
Et quod maius habent praesidium fidei.
Hac in militia non perstrepit ira furorque,
Non incandescit fumus avaritiae,
Non luxus, non hebrietas, non cantio mollis,
Et quae militiae fastus habere solet.
Sicut in adversis dominatur ineptia castris
Et petulans luxus sanguineusque furor
Et sua signiferi formam mala castra secuntur,
Sic pia non distant a pietate ducum.
Hostiles cuneos passim funduntque fugantque
Nec dubitant pauci pluribus irruere.
Sane fides et religio plus omnibus armis
Audentes faciunt atque tuentur eos.
Et sicut ludae narrabant praelia gentes,
Sic et Matildam mundus ubique sonat.
Qualis Amazonio de genere Penthesilea
Belligeras acies ordinat atque regit,
Non illam noctes, non illam frigora frangunt,
Non intemperies cogit abesse suis.
Porro domi Martham simul exprimit atque Mariam,
Providet et curat, consiliatur, agit.
Ad verbum vitae non desidiosa reverti
Hoc desiderio pascitur et studio.
Anselmum celebrat, Anselmi pendet ab ore,
Et tamquam domino sedula servit ei.
Eius ab officio nocturno sive diurno
Numquam discedit cumque legente legit;
Ploranti applorat et cum patiente laborat,
Formam discipulae suscipit et famulae.
Quis putet in tali studio vel simplicitate
Humanis rebus quemlibet esse locum?
Quis putet in tali cura tantoque labore
Femineam mentem posse vacare Deo
Seque recolligere post aestus sive procellas,
Qui circumveniunt atque secuntur eam?
Haec plane non sunt hominis, sed suggerit ille,
Cui fortis mulier haec facit et patitur,
Quam satis expresse sapientia pingit et aptat,
Et Salomon propriis exprimit iudiciis.,
Cum forti sponso mulierem iungere quaerit,
Quae sciat et valeat magnificare domum,
Quae sexum superet, quae fortia facta virorum
Non metuat, cuius omnia vincat amor.
At vero molles et amantes gaudia carnis
Et desideriis illius implicitas,
Ignaras operum, domui non prospicientes,
Quis nisi deceptum credat amare virum?
Quae, nisi continuo praetium tribuatur amoris,
Impensas et opus deperiisse putant.
Huius coniugio non est retributio praesens,
Cui placet attendat, ne properanter agat.
Spes est, quae forti valeat sociare marito,
Res autem procul est, quae datur in praetio.
Idcirco geminat et adhuc de finibus addit,
Ut notet a mundi rebus abesse procul.
Isti sunt fines, quos ultra nihil valet esse
Et citra nichil est, quod satis esse queat.
Reperit Anselmus et signa profetica cernens
Condignam Domini sensit amore sui.
Pulsus ab ecclesia tamquam fraudante maritum
Non sibi sed Domino quaerit habere thorum.
Non erat Anselmi nomen sibi tollere sponsi,
Quod neque Iohannes sustinuit facere.
Sponsus habet sponsam, sponso deservit amicus
Et gaudens gaudet eius in obsequio.
Sic et Paulus ait se despondisse marito
Uni virgineum sanctificare thorum.
Aspicit instantem confidentemque maritus
Et confidit ei, non velut ambiguus,
De fidei cura, de morum simplicitate
Deque incorrupti sedulitate thori.
Sunt, quibus est fidens oculus fortasse mariti,
Cor vero trepidat, si qua remotus agat.
Tales evacuant magnos clarosque penates
Et faciunt miseros semper egere viros.
Haec autem spoliis ingentibus exuit hostem,
Quae tribuit claro belligeroque viro.
Et quia vir bonus est et ei bona plurima confert,
Haec quoque, dum vivit, praemia digna refert.
Matildis pugnat, Matildis praemia querit,
Ultima Matildis cor tenet ante virum.
Hostem debellans, victricia signa reportans
Et spoliis illum privat et officio,
Consilio manuum sic usa vel arte suarum,
Ut lanam lino misceat in studio.
Vel quia pauperibus nunc haec, nunc illa ministrat
Deque labore suo sedula servit eis,
Vel quia de lana texit sibi simplicitatem,
De lino studium frangere se nimium.
Haec super, ut navis, quam strenuus institor urget,
De longe solitum querit habere cibum.
Institor est instans et nulla pericula vitans
Et sibi divitias per mare multiplicans.
Matildis patitur et non timet aequoris undas.
Flamine vecta sacro, velificante cruce.
Ex illo refici cupiens ieiunia pane,
Quem qui non comedit, vivere nemo potest.
Esto, pauperibus tribuat vestemque cibumque
Et carnis curas mortificare sciat:
Si desiderio Christi non pascitur atque
Iugiter inde sibi per mare cuncta refert,
Afficitur longo miser oprimiturque labore,
Dun panis vivus non resaginat eum.
Haec sunt magna quidem, sed adhuc maiora secuntur,
Noctu sollicitas exhibet excubias.
Surgit, praedatur et sedula praemeditatur,
Ut quasi de praeda seque suosque regat.
Cum legit aut orat post taedia longa diei,
Totum restituit, quod vaga cura tulit.
Et pascit mentem lacrimis et quam sibi gentem
Tamquam per sexum duxit in obsequium
Affectus molles, quasi sexum debiliorem,
Et quibus incumbit maxima cura domus,
Quales Iob famulos famulasque potenter alebat,
Cum quaesivit eum ludificare Sathan.
Porro Matildae praedas de nocte videmus,
Unde cibum tollat quilibet ordo domus.
Tollit ab Henrico nocturna strenuitate,
Unde suos pascit et tegit atque suas,
Dum videt Henricum per tot mala facta perire
Et Guibertinum cernit abesse malum;
Quos dum persequitur et praemonet esse cavendos,
Mundat in illorum sanguine laeta manus.
Haec autem faciens agrum sibi vidit et emit,
Quem colat, ut fructum multiplicare queat.
Quod nisi fecisset, sine fructu et flore fuisset
Romanae campus et decus aecclesiae.
Denique, quis nescit, quia mundus et ordo fidelis
Ut sterelis campus destituendus erat,
Si non se bello tempestatique dedisset,
Ut vitem fidei catholicae sereret?
At nunc de manuum fructu vel fronde suarum,
Qua male culta fuit, vinea sacra redit.
An non plantavit, cum fortiter exuperavit
Querentes sacram comaculare fidem?
Denique plantavit, quia viva voce suorum
Et studiis operum pluribus arma dedit,
Exemploque suo multorum consolidavit
Mentes ad fidei iustitiaeque decus.
Quod bene non faceret, si non accincta fuisset,
Accinxit lumbos inrequieta suos.
Carnales motus tam forti fune ligavit,
Ut non difflueret sive superflueret.
Atque humerum valido firmavit robore: pulcher
Ordo prius lumbos stringere, post humerum.
Nam nisi cingatur fluxae petulantia carnis,
Nemo potest humeri robur habere sui.
Sed quo fine putas subiisse negotia tanta?
Gustavit, vidit, quid labor iste ferat.
Et iam iam tanti fruitur mercede laboris,
Cum videt hostiles subcubuisse manus,
Cum videt Henricum iam iam sine milite truncum
Et Guibertinas detumuisse minas.
De tali cultu sedet inter praelia Victor,
Et novat Urbanus Urbis et orbis opus.
Hanc lucem tenebrae poterunt extinguere nullae,
Novit in adversis forcius efficere,
Aut, si forte vacat et nocte negocia rumpit,
Liberius mentem sublevat ante Deum.
De tali gustu neque caligante lucerna
Ad maiora manum misit et artifici
Duxit opus digito, sic forcia facta perurguens,
Ut teneat fusum dextera, leva colum.
Forcia sunt turbare malos et perdere reges,
Scismaticos odiis frangere perpetuis,
Aut quae sunt ultra vires temptare vel ipsum
Coelum vi rapere vim faciente fide.
At digiti fusum teneant et dextera tollat,
Quae sibi congessit quantaque leva manus.
Ad levam colus est, at fusum dextera volvit,
Cum de terrenis celica pensa facit;
Unde manus inopi palmas ad pauperis usum
Extendit miseros veste ciboque fovens.
Denique, quis tantam potuit componere telam,
Ut vestem fidei texeret atque spei?
Quam prius hinc hereses hinc schismata dilaniarant,
Donec feminea conficeretur ope.
Ergo manus aperit, cum sacramenta revelat,
Quae quasi sub levo clauserat ante sinu,
Cum facit, ut fidei verbum discurrat in orbem,
Quo sine mendicat et dolet omnis homo.
At vero domui non est metus ulla nocere,
Frigora quanta ruunt asperitate nivis.
Nix frigus generat, quoniam prudentia carnis
Albescit specie, sed nocet ex glacie.
At vero duplici circumdata pectora veste
Non metuunt linguas et superant gladios,
Aut quia promissis vitae praesentis et eius,
Quae sequitur, freti noxia nulla timent.
At si multiplici et vario sub tegmine vestem
Texuit, ut semper tuta sit atque decens,
Stragula vestis habet varios mixtosque colores
Et forti filo texitur et vario.
Sic decet ornari virtutibus et variari,
Ne cito rumpatur quaelibet absque aliis.
Additur et byssus, ut conversatio carnis
Pura sit et vitii suspicione carens.
Purpura subsequitur, quae sanguine tincta videtur,
Ut sit martirii rubra cruore sui,
Aut ne per florem carnis sibi querat honorem,
Sed regni solium purpureumque decus.
Et ne mireris, cui tam studiosa laboret,
Illa videt, quanto sit placitura viro.
Illa viri spectat venturam nobilitatem,
Quando senatorum sedibus intererit
Et celi portas faciet vel claustra patere,
Omnibus occurrens, omnia discutiens.
Qui fortasse modo neque nobilis esse videtur
Nec sua pro meritis reddere cuique potens,
Sed veniet tanta cum maiestate verendus,
Ut vix sustineat cernere iustus homo.
Sunt etiam portae conventus ob sinodales
Causas expliciti, quos agit ipse sedens
In medio magni circumspectique senatus,
A quibus in dubiis queritur et gravibus.
Credidit insanus hunc oppressisse rigorem,
Ut de iustitia non loqueretur homo;
Sed verbum Domini numquam valet illaqueari,
Iamque nitent portae de probitate viri.
Quem latet Urbanum sic consedisse secundum?
Quem rigor illius et sacra gesta latent?
Indecorem vero tantis conventibus illum
Dicere non poterit quilibet hostis homo.
Ergo senator habet laudem sibi sive senatus,
Et non praecipue, qui sedet, ipse Deus?
Haec autem scimus tractari non potuisse,
Si non haec mulier sic operata foret.
Hoc opus illius, haec cura laborque diurnus,
Iam per eam portae, iam sacra iura patent.
Iam per eam medius tractat censetque maritus
Et velut in porta iam manifestus agit.
Sic se sicque suos postquam vestivit alumnos,
Addidit, ut faciat, quod praetio tribuat.
Composuit vestem, quam distrahat, et studioso
Conatu simplex, sed grave fecit opus,
Quod cito disrumpi non possit et ornet habentem,
Qua sine Iohannes non bene nudus iit.
Hoc est, quod Petro descendit ab ethere lapsum
Et de reptilibus iussit habere cibum.
Lata fides genus omne capit, de tegmine cuius
Et decor et robur omnia membra tegit.
Vendidit hanc vestem mulier, quam perfidus ante
Quilibet induitur et pretiosus emit.
Iamque patet tanti, quem femina texit, amictus,
Pro quo non dubitent Itala corda mori,
Quando Cananeus mutatis scilicet illis
Baltibus ad gladium militiamque redit.
Ergo, qui gratis acceptam non tenuerunt
Et rupere fidem, iam patienter agant.
Et lacrimis tunicam, quam iecit et ipse Iohannes,
Ne nudi fugiant et moriantur, emant;
Et permutentur nec tales inveniantur,
Quales erubuit Christus et alma fides,
Cum fugerent et terga darent sua turpiter hosti
Et fierent saevo praeda cruenta lupo.
Ergo Cananeus cingatur: non bene pugnat,
Cui vestis talos impedit atque ligat.
Quod dum fit, risus et gaudia longa parantur,
Quando dies nullas inveniet tenebras
Et miseris luctu stridentibus atque dolore
Cum palma risum laetitiamque dabit.
Propter quod studuit et se sapienter habere
Et mala clementer tollere sive pati.
Has inter curas considerat arcta viarum,
Quas incedat ei credita tanta domus.
Ut monasteriis sua sit reverentia, ne quis
Effluat et latas inchoet ire vias.
Et sic in reliquis conventibus ecclesiarum
Quam vigilanter agat, quis recitare queat?
Hoc unum satis est ad tantam sedulitatem,
Quod vel dum comedit otia nulla capit.
Et panem vitae, quem gustat nocte dieque,
Expendit reliquis et docet hoc, quod agit.
Quo fructu quaeris aut qua mercede futura?
Surgent, quos genuit atque Deo peperit,
Et dicent illam summa cum laude beatam,
Quos ea de tantis mortibus eripuit.
Vir quoque laudabit et robore sive decore
Induet et vestem congeminabit ei;
Ex hoc praecipue, quia turmae scismaticorum
Deque cruore sacro subdola progenies,
Quae sibi divitias iam congessisse putabant,
Invenient vacuas et sine laude manus.
Quas quia decepit species et gratia fallax
Et propter laudem destituere fidem,
A mercede procul et munere destituentur,
Propter quod Dominum non timuere Deum.
At vero metuens mulier laudabitur atque
De fructu manuum semper ei dabitur.
Et non deficiet laus haec et copia tanta
In portis proprio praecipiente viro.
Sed quando ille suos contempnit? Quando relinquit?
Quando continuo non fovet auxilio?
Curia celestis gladios habet et legiones
Et, cum vult, famulis mandat in auxilium.
Scimus Helyseum, cum vallaretur ab hoste,
Armatos equites celitus intuitum;
Quos puero hostendit, quorum virtute superbos
Luminibus privat Samariamque trahit.
Debellaturo cum paucis millia Iudae
Miles belligeros se tulit ante viros.
Sic quoque, cum Iosue Iericho subvertere vellet,
Armatus niveo terruit actus equo,
Qui se ductorem quaesitus dixit eorum,
Quos Deus ipse suis scribit in agminibus.
Hos aliquando quidem nos non sentimus adesse,
Sed tamen assistunt cominus atque tegunt.
Sepe tamen divina manus, quos erudit atque
Informat, patitur aspera multa pati.
Et, cum sit presens, plerumque putatur abesse
Et sine praesidio deseruisse suos.
Sed probat et multo melius tunc consulit illis,
Quam si subveniat et manifestus agat.
Qui, dum permiscet laetis contraria, fortes
Efficit et tumidos non sinit esse suos.
Qui si franguntur et deteriora secuntur,
Nec sic iusticia vel pietate vacat,
Dum cuprum puro melius secedit ab auro,
Et sequitur sordem sordida massa suam,
Ne lux cum tenebris proprio minuatur honore
Incipiatque suo forte carere bono.
Hinc adeo plures primo pia castra secuti
Retro cesserunt a pietate Dei
Et Christi famulam deserti deseruerunt
Et curvaverunt se miseri ante Baal.
Quorum discessu domus est et clarificata
Et firmata magis auxiliante Deo.
Tum vero Christi defensor et eius amica
Non cessant monitus acumulare pios.
Qui discesserunt, non hac in sorte fuerunt;
Anselmus memorat et racione probat:
«Quod permansistis in tempestatibus istis,
Vos estis numerus, quem probat ipse Deus.
Nunc illos et consimiles omnino cavete
Et sicut pestem vel gladium fugite.
Et vere gladii furor est comunio prava,
Quo qui percutitur, concidit et moritur.
Et sicut tollit lucem caligo diurnam
Et calor in mediis non bene fervet aquis,
Sic, qui participant anathemate contaminatis,
Consortes fiunt illius et pereunt.
Et, cum pugnatis, quos infestatis, amate;
Pugnet non hodium, sed pietatis amor.
A verbis etiam vanis tumidisque cavendum,
Qualia qui pugnant fundere multa solent.
Nemo iustificet sese, non deprimat ullum,
Nemo furetur quodlibet aut rapiat.
Castos vos illi servate per omnia, fratres,
Qui sibi pollutum nescit habere thorum.
Denique quod fidei, quod religionis habete,
Ut, qui vos videat, agmina sacra sciat.
Et Deus ipse suos custodiet, ut nichil illis
Omnino noceat, quod facit et faciat».
Haec dum sepe facit et eos confirmat, ut ultra
Lapsum non metuant, si tamen hoc caveant,
Et miseris monstrat, quanto de culmine lapsi
In quam Tartareo delituere lacu,
Et multos revocat de somno et carcere mortis
Et reparat vitae laetus et aecclesiae,
Ipsum postremo temptat revocare tirannum,
Atque locum veniae sic quoque spondet ei,
Si redeat, si poeniteat, si confiteatur,
Et se Gregorio conferat atque Deo.
«Si pietas», inquit, «si rerum cura valeret,
Quae facis et tractas, omnia non faceres.
Sic dico non ex odio, non ex feritate,
Sed, quia, quod non est, dicere non valeo.
Numquid adulari tibi debeo? Decipiuntur
Et te decipiunt, qui tibi sceptra ferunt.
Denique noverunt, quid agis, et tu quoque nosti
Et, quia non regnas, ipse patere facis.
Quod si regnares, non coelica iura negares
Et regem Christum subsequerere tuum.
Nunc Belial sequeris et Christum perdere quaeris
Et Christy sponsam destruis, aecclesiam.
Tollis pontifices et pontificalia vendis
Et contra regem pontificemque facis.
Quem regem? Quem pontificem? Dominumque Deumque,
Qui solus sceptro fulget et imperio.
Solus habet coeli claves et solus Averni
Claustra tenet, regum solus ubique potest.
Et te magnificas et ei, miserande, repugnas,
Qui neque principibus assimilare bonis.
Scilicet haec Pirrus faciebat et ille Philippi
Fortis Alexander, quem Darius timuit;
Qui, ne nulla sequi posset victoria, molles
Erubuit gladios faemineasque manus.
Turpe viro forti mulierem vincere, vinci
Turpius; ergo puta, quid tibi laudis erit,
Si te victorem faciet non mollior hasta
Vel tua strenuitas, sed magis ira Dei;
Quod si victus eris, quod ego reor esse futurum,
Regibus et populis ludus et omen eris.
Sed Romam venies, Romam superabis et istum
Sublimem facies in tua dampna tuum.
Nec satis esse putas ad crimen flagiciose
Vivere, pollutas sanguine ferre manus,
Si non auctorem contempseris et monitorem
Et super hoc aliud feceris ipse capud.
Nonne tibi statuam miser erexisse videris,
Cum neque discernat aut oculis videat?
Anne videt, qui se foveam demersit in altam
Et secum multos in capud ire facit?
Et cum dampnatum iuste se senciat olym,
Condempnatorum signifer esse potest.
Hunc tu scire putas et vel discernere posse,
Qui sub districto iudice non metuit.
Cecus es et cecum sequeris; iam si laberinthum
Formides, cecum ne comitare ducem!
Si credis, faciam cum lumine posse reverti,
Et, pro quo saevis, haec tibi sceptra dabo.
Ante pedes Petri supplex lugensque iacebo,
Dum reddat sceptrum mitior et solium».
Haec illi, sed durus homo non flectitur atque
Durior inque dies saevior efficitur.
Denique Guiberto scribit monitoria quaedam,
Adversus miserum commiseranter agens:
«Iam satis et nimium, Guiberte, silencia nostra
Lusisti nimis et pacis abusus ope.
Dum patimur vel compatimur, dum dissimulamus,
Ungues exacuis subdolus et gladios.
Iudicium faciens prudencius et racionem
Si de praeteritis abluerere malis,
Fecisti fructum sane tibi convenientem
Et qualem tribulus spinaque ferre solet.
Quando potest arbor mala fructum gignere mitem?
Sed neque non mitem non mala ferre potest.
Mens bona cum fertur, fervet magis ad bonitatem,
Cumque flagellatur, aptior efficitur.
Effera molliri nulla dulcedine novit
Et, si percutitur, saevior esse solet.
Et quid agat vineta, colem cum succus amaram
Non emendat humum nec labor assiduus?
Nonne ego te vidi quasi fructum ferre volentem
Et quasi subiectum, cum Laterana domus
Excepit nimium gaudenter et officiose,
Et tua post primam cellula prima fuit?
Denique iurasti, nec enim potes ista negare.
Nunc, quid agis? Quare turpia tanta facis?
Sed laesit, quia Tartareo te fune ligavit,
Et quia Tartareus tu tibi funis eras.
Quis nescit sordes et quae mala tanta patrasti?
Et quis sustineat vel sceleratus homo?
Nos tamen, ut dixi, de te meliora putantes
Expectabamus ut melius saperes.
Ut vero monitis non es dignatus adesse,
Qui te corrigeret, traditus es Sathanae.
Discere debueras non blasphemare, sed auges
In dampnum capiti deteriora mala.
Denique, si iustus et iustis iustior esses,
Quo te iudicio pontificem faceres?
Perlege scripturam, seniores consule, quando
Aut ubi pontificem curia deposuit?
Si sine consensu Romani pontificatus
Nullus pontificum sede carere potest,
Pontifici summo quae curia quaeve potestas
Vel quod concilium tollere iura potest?
Pone tamen iam Gregorium non pontificare
Et sedem summam pone vacare patre:
Quis Romanorum cuiuslibet ordinis in te
Contulit officium praesidiumque patris?
Hugonem satis esse putas, quem diximus Album?
Sed iam dampnatus atque fugatus erat;
Quando tamen multis pastorem procreat unus,
Quamvis consilio fultus et eloquio,
Quamvis ornatus et moribus et bonitate
Et per cuncta placens utilitate suis?
Ergo vides, quia iam nichil est de pontificatu,
Quod retinere tibi qualibet arte queas.
Adde, quis assensum tribuit? Quis vidit ovantes
Pompas et niveos quis tibi rexit equos?
Hos ego non miror, quos admiraris amasque,
Qui nichil aut hominis aut rationis habent.
Hos autem quaero, quales aliquando videmus
Ad spem sydeream corda levare manu.
Qui bene discernunt, melius discreta secuntur,
Quos taedet vitae labilis et miserae,
Qui neque corrumpunt neque corrumpuntur: avarum,
Mollem, sacrilegum quis bene scire putet?
Si laudes horum, si conciliabula curas,
Falsus es et falli te, miserande, probas.
Si vero regimen hos inter ducere queris,
Cecus es et cecos perdere non metuis,
Nec de pastoris umquam gaudebis honore,
Cum Pastor veniet et pecus inspiciet.
Petrus habet sedem cum Paulo iudicialem,
Quique vices eius pervigilanter agunt.
In quo te numero quaeremus sive cathedra,
Qui non pascis oves, sed rapis et laceras?
An quia Clementem te nominat impius ordo?
Sic Parcas dicunt, parcere quod nequeant,
Sic lucum, quia lux in eo non praevalet ulla,
Sic etiam dictus Symon et ille fuit.
Non quia pareret divinae traditioni
Aut consentiret rebus apostolicis.
Ergo Clementem, quoniam disperdere queris,
Te vesana vocat turba per oppositum.
Hac ergo in serie prorsus non invenieris,
Hyrcus es et ilem pascis habesque gregem,
Ad levam stabis, et grex tuus ibit in ygnes
Laturus Stygio pabula longa cani.
Tunc ubi turbo vagus, ubi lata potentia vestra,
Et quae iactatis, cum bona verba datis?
Hic, hic pone oculos, hic mentem cum ratione
Et, quasi iam videas, haec mala tanta time.
Sed video, quia non metuis discrimina tanta
Et datus es sensum desuper in reprobum,
Sicut, qui voluit sedem super astra levare
Et se non timuit equiperare Deo,
Nunc, quamvis videat, quoniam sibi Tartarus instat,
Non tamen a cepto se revocare potest,
Et miserabiliter sese desperat et omni
Arte doloque facit, ut socios habeat.
Scit tamen inde sibi melius non esse futurum
Et nichil omnino posse latere Deum.
Ergo superbus agit et vel sic quaerit habere,
Qualemcumque potest, imperii speciem.
Tu quoque, quandoquidem iam non potes esse, quod optas,
Papatum turpem turpior ipse facis.
Sed facies, mihi crede, miser nimis alta petendo,
Ut neque concessum fas sit habere locum.
Dumque cupis, prave, praesul Romanus haberi,
Iuste tolletur ipsa Ravenna tibi.
Sed sine propter eum, qui te de morte redemit,
Et ne perde pecus, quod sibi Christus agit.
Qui tibi clementer dignetur tangere mentem,
Quosque trahis tecum, consociare sibi.
Sic ait et monitis non cessat voce, litura,
Ut Domino quaestum multiplicare queat.
Sed paciente Deo Sathanas turbavit utrunque
Et magis atque magis opprimit atque ligat.
Ut tamen advertunt, quia res non provenit illis,
Castra movent tristes arvaque Tuscha petunt.
Ut cessisse vident comitatus et legiones,
Tum vero gemitus et dolor et lacrimae
Et pro Romano suspiria pontificatu,
Ad Dominum iuges multimodeque preces.
Pectora contundunt, coelum clamore fatigant,
Qualem non surdus quaerit amatque Deus.
Incipit Anselmus, sequitur miserabilis illa,
Quae per Gregorium coepit amare Deum:
«Quam bene provisum fuerat, Deus optime, nobis,
Cum fera terribilis quaereret haec capita,
Cum rimaretur gladio, cum persequeretur,
Cum nobis totis viribus irrueret!
Unde tibi visum, virtus et gloria, Christe,
Ut nos eriperes et nova bella dares?
Si placet, ut parcas, et tanta laude videmur
Indigni pro te bella necemque pati,
Non laeta mortes Romanas aure feremus.
Et Pauli gladios excidiumque Petri,
Immo tuas, Domine, cedes mortemque famemque,
Et quae multa furor obsidionis habet.
Esto: sumus molles, et ob hoc mala praelia tollis,
Ne simus sanctae dedecus aecclesiae.
Tu vires animosque dares. Quis pertulit unquam,
Si non auxilium sensit adesse tuum?
Et, quem iuvisti, qui non vel sanguine vicit?
Quis timuit gladium te duce sive crucem?
At nunc quid faciet venerabilis illa senectus,
Cum mortem populi cernet ubique sui,
Cum miseras matres natorum funera flentes
Et passim pueros hense fameque mori?
Hanc vitam quis non videat miserabiliorem
Morte? Vel has mortes unius esse viri
Quis non expaveat? Nam mortem non timet ille,
Quae tali vita dulcior esse potest.
At nos quid facimus ut oves pastore remoto?
Num Guibertinam flectimur ad statuam?
Parce, Pater, nobis et ab isto carcere tolle,
Ne sine Gregorio simus in exilio.
Denique parce tuis longe lateque per orbem,
Quos tibi Gregorius educat atque fovet:
Qui disperdentur, si Guibertina seluentur
Scismata, quae saevos mitti agitque lupos.
Et lupus est vehemens et tigride saevior omni
Pastores tollit et pecudes laniat.
Hos ergo perdis, et nos quoque cuncta timemus
In tam deserta terribilique via».
Sic flentes Domino Romana pericula mandant
Et detrimentum totius aecclesiae.
|
3545
3550
3555
3560
3565
3570
3575
3580
3585
3590
3595
3600
3605
3610
3615
3620
3625
3630
3635
3640
3645
3650
3655
3660
3665
3670
3675
3680
3685
3690
3695
3700
3705
3710
3715
3720
3725
3730
3735
3740
3745
3750
3755
3760
3765
3770
3775
3780
3785
3790
3795
3800
3805
3810
3815
3820
3825
3830
3835
3840
3845
3850
3855
3860
3865
3870
3875
3880
3885
3890
3895
3900
3905
3910
3915
3920
3925
3930
3935
3940
3945
3950
3955
3960
3965
3970
3975
3980
3985
3990
3995
4000
4005
4010
4015
4020
4025
4030
4035
4040
4045
4050
4055
4060
4065
4070
4075
4080
4085
4090
4095
4100
4105
4110
4115
4120
4125
4130
4135
4140
4145
4150
4155
4160
4165
4170
4175
4180
4185
4190
4195
4200
4205
4210
4215
4220
4225
4230
4235
4240
|