Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 226


Ne cum cadentibus cadant et cum decedentibus decedere videantur, que laudabilibus assumuntur
initiis, factis sunt restauranda similibus, ut sic vivere credantur exemplis. Sane bone memorie C.,
predecessor tuus, in annua pensione quindecim marcarum argenti, quas dilecto filio magistro G.,
notario nostro, solvebat, argumentum prudentie ac signum devotionis ostendit, in unius liberalitatis
affectu procurans gemine utilitatis effectum. Porro prudentis providentia extitit virum tam utilem,
tam acceptum suis et ecclesie sue negotiis obligare; devoti quoque sinceritas habuit in officialis beneficio
prosequi apostolice sedis honorem. Verum largitor ille decessit et continuationem affectus sors
extrema precidit, sed nunquam huiusmodi largitas decidet et efficacia liberalitatis deficiet, cum fructuosa
materia quodammodo vivat et efficax causa supersit. Prudentia siquidem in te habere dicitur,
quod tua devotio non aliena, sed quasi domestica creditur. Predecessorem tuum in utraque precedis,
et officialem predictum frequentior usus officii et uberior gratia nostra nec non et fratrum nostrorum
efficit tuis et ecclesie tue commodis aptiorem. Ecce, nihil deest materie, nihil cause. Spe igitur
firma et secura fiducia fraternitatem tuam rogamus, per apostolica tibi scripta mandantes, quatenus
dicto magistro ob reverentiam apostolice sedis et nostram ac sue merita probitatis eandem pensionem
annis singulis facilitate voluntaria et voluntate facili solvere non omittas, tuas sibi super hoc
litteras concedendo, ut voluntatem difficultas non ingerat et voluntas difficultatem aliquam non
inducat, eo quod veniunt quasi cum quadam diminutione dilata, et quasi cum augmento festinata
succedunt. Et quidem verecundie nota et quadam confusionis macula non careret, si apud te nostre
intercessionis auctoritas pro illo alicuius contradictionis obstaculum inveniret, pro quo gratis ad
gratiam, precum preparatorium non expetens nec expectans, se predicti predecessoris tui liberalitas
offerebat. Denique ad id sufficere poterit insinuatum esse plenarie viro tam devoto, tam provido,
quid velimus.

IX 38

Cum sedes apostolica, in apostolorum principe Petro fundata, a petra Christo et decorem dignitatis
et potestatem principatus acceperit, debitum retributionis exposcit, ut nos, qui, licet immeriti, sedi
apostolice presidemus, eiusdem principis basilicam et decoremus honoribus et privilegiis muniamus.
Dignum est siquidem, ut illius ecclesie bona inconcussa stabilitate firmentur, in cuius soliditate fidei
providentie divine potentia universalis fidem ecclesie firmitate perpetua stabilivit. Sane predecessorum
nostrorum in talibus libenter vestigiis inheremus, ut, dum ipsorum dona grata conservatione
prosequimur, efficiamur utcumque in eorum liberalitatibus liberales, et quibus affectu communicamus
in donis, eisdem effectu participemus in premiis, de illius profusa largitate sperantes, qui
filios in peculio credito sibi efficit donatores, et suis etiam obligatur in commissi negotiatione talenti,
de suo in suis faciens meritum, quod coronat.

Torna all'inizio