Loquendo autem de cognitione habituum, qua cognoscuntur quid sint, eorum
cognitio ex duobus ultimis modis commiscetur: quia habitus ipsos per actus
cognoscimus, sicut causam per effectum. Et quia nos sumus causa actuum, ideo
actus cognoscimus per actum rationis investigantis quid sit necessarium in actu
illo ex proportione obiecti boni et finis, sicut dictum est de artificialibus.
Similiter cognitio qua cognoscitur an habitus sint, ex duobus ultimis modis est:
quia enim cognoscere quid est, est principium ad sciendum quia est; ideo aliquis
praedicto modo cognoscendo quid sit aliquis habitus, ex hoc quod videt
talem actum exire qualis requiritur ad illum habitum, cognoscit quod ille habitus
est in aliquo, etiam si ipse illum habitum non habeat; sed ille qui habet
habitum, praeter hunc modum, tertio modo cognoscit se habere habitum,
inquantum percipit inclinationem sui ad actum, secundum quam se habet aliqualiter
ad actum illum. Et hoc quidem cognoscit homo per modum reflexionis,
inquantum scilicet cognoscit se operari quae operatur. Et ideo dicit Augustinus,
quod huiusmodi habitus cognoscuntur per suam potentiam quantum ad hunc
modum.
Ea vero quae consequuntur ad habitus, idest proprietates et accidentia ipsorum,
cognoscuntur partim ex cognitione naturae habituum, secundum quod
cognitio quid est, est principium ad cognoscendum quia est; partim vero ex
eorum actibus, secundum quod conditiones causarum in effectibus repraesentantur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod caritas bene potest cognosci quid est ex hoc
quod homo scit quid requiritur ad actum caritatis ratione instructa auctoritate
et fide; sed an sit caritas, non potest certitudinaliter cognosci neque ab habente,
neque ab alio: quia cum ad actum caritatis requiratur aliquid per quod sit
meritorius vitae aeternae; an hoc sit in actu, videri non potest pro certo; sed ex
aliquibus signis et de se et de alio potest aliquis coniecturare quod caritatem
habeat.
Ad secundum dicendum, quod Angelorum essentiam non comprehendimus
nunc, quia cognoscimus eos per actum nostri intellectus, qui non est proportionatus
actui intellectus ipsorum, cum multo altiori modo cognoscant; sed actus
nostri sunt proportionati habitibus ex quibus educuntur.
Ad tertium dicendum, quod animam reflecti per cognitionem supra seipsam, vel
supra ea quae ipsius sunt, contingit dupliciter. Uno modo secundum quod
potentia cognoscitiva cognoscit naturam sui, vel eorum quae in ipsa sunt; et
hoc est tantum intellectus cuius est quidditates rerum cognoscere. Intellectus
autem, ut dicitur in 3 de Anima, sicut alia, cognoscit seipsum, quia scilicet
per speciem non quidem sui, sed obiecti, quae est forma eius; ex qua
cognoscit actus sui naturam, et ex natura actus naturam potentiae cognoscentis,
et ex natura potentiae naturam essentiae, et per consequens aliarum potentiarum:
non quod habeat de omnibus his diversas similitudines, sed quia in
|
|