Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 610


Solutio
Respondeo dicendum, quod in aliquo habente plures partes potest esse corruptio
in partibus duplex: vel ex eo quod solvitur illa aequalitas ex qua omnium
partium bona habitudo erat; vel ex eo quod solvitur aliquid eorum quod determinatam
partem servabat, ut patet in corpore. Contingit enim debilitatem fieri
in partibus corporis ex eo quod solvitur aequalitas complexionis ex qua erat
vigor in omnibus partibus corporis, sicut in febre accidit: et ideo una febris est
qua partes omnes corporis debilitantur, et non singulae in singulis partibus.
Contingit etiam partes corporis debilitari per hoc quod defectus est alicuius in
quo virtus membri consistebat: et tunc oportet quod diversis partibus diversae
corruptiones respondeant, sicut quod oculus est lippus, et pes est claudus, et sic
de aliis.
Similiter contingit esse corruptionem in partibus animae dupliciter. Aut ex eo
quod uniuscuiusque partis animae fit corruptio quantum ad id quod proprium
est sibi, sicut est in peccato actuali, quia per proprium actum potentiae inducitur
prava dispositio et habitus in ipsa: et secundum hoc oportet ut plurium
potentiarum sint plures corruptiones: non enim eodem habitu peccati corrumpuntur
concupiscibilis et irascibilis, et sic de aliis: sed sicut diversis habitibus
virtutum perficiuntur, ita etiam diversis habitibus vitiorum corrumpuntur. Aut
ex eo quod tollitur illud quod omnes partes animae in recto ordine conservabat:
et talis corruptio est per originale peccatum, quod est privatio originalis iustitiae;
et ideo peccatum originale, quo omnes partes animae corrumpuntur, est
unum tantum in homine uno; in pluribus autem numero differunt.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod peccatum originale quodammodo est actualium
peccatorum principium, inquantum fomes ad actualia peccata inclinat.
Omnis autem effectus secundum virtutem est in sua causa. Peccatum ergo originale
per essentiam est unum, sed virtute multiplex; et ideo pluraliter significari
potest: vel propter multos defectus coincidentes.
Ad secundum dicendum, quod sicut movens est duplex, unum per se, et aliud
per accidens, quod est removens prohibens; ita etiam inclinans ad peccatum
invenitur in anima duplex: unum per se, scilicet habitus et dispositio ex peccato
relicta, quia secundum similitudinem dispositionis est actus ad quem dispositio
inclinat: aliud per accidens, quasi removens prohibens: et sic peccatum originale
ad omnia actualia inclinat, inquantum removet originalem iustitiam, per
quam vires a lapsu in peccatum continebantur. Et ideo non oportet quod secundum
diversitatem peccatorum actualium diversificetur originale; contingit enim
quod idem removens prohibens est causa per accidens contrariorum motuum:
sicut patet in corruptione corporum mixtorum, quia abeunte virtute quae miscibilia
in unum continebat, quodlibet elementorum in suum locum tendit.

Torna all'inizio