sicut ipse postmodum beatus Romualdus hilariter  
referebat, plerumque de cella exiens, una cum discipulo  
passim per latitudinem heremi psallendo spatiabatur, nunc sub  
ista arbore vicenos, nunc sub illa tricenos vel quadragenos concinens  
psalmos. Romualdus autem, quia seculum idiota reliquerat,  
aperto psalterio, vix suorum versuum notas sillabatim explicare valebat,  
et hęc oculorum in ima defixio intolerabilem sibi importunitatem  
accidię generabat; Marinus vero virgam in dextera  
gerens, Romualdo e diverso sedenti sinistram capitis  
partem sepissime verberabat. Post multa autem Romualdus  
gravi admodum necessitate compulsus, humiliter ait: «Magister,  
si placet, a dextro me deinceps tympore percute, quia iam levę  
auris auditum funditus perdo». Tunc ille tantam eius patientiam  
ammiratus, indiscretę severitatis temperat disciplinam. 
V. Eodem vero tempore Petrus, cognomine Ursiulus,  
Dalmatici ducatus gubernabat habenas. Qui videlicet ad huius  
fastigium dignitatis ascendere idcirco meruerat, quia decessoris  
sui, Vitalis scilicet Candiani, peremptoribus fautor extiterat. 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
 
  |