Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 556


ARTICULUS 4
Utrum Deus omnia aequaliter diligat
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Deus omnia aequaliter diligat. Quia providentia, ut dicit
Dionysius, est effectus amoris. Sed aequaliter est illi cura de
omnibus. Sap. 6. Ergo omnia aequaliter diligit.
2. Praeterea, dilectio Dei ad creaturas significat habitudinem ipsius ad creaturas.
Sed Deus aequaliter se habet ad omnia, ut dicit Philosophus, quamvis
omnia inaequaliter se habeant ad ipsum. Ergo ipse aequaliter omnia diligit.
3. Praeterea, sicut diligit omnia, ita cognoscit omnia. Sed aequaliter cognoscit
omnia. Ergo aequaliter omnia diligit.
4. Praeterea, idem actus non potest esse intensior et remissior, nisi secundum
diversas sui partes. Sed eodem actu simplici diligit omnia. Ergo non diligit
unum plus altero.
5. Praeterea, qua ratione diligit unum plus altero, eadem ratione diligit aliquem
quandoque plus quandoque minus: quia sicut una res est melior altera,
ita idem secundum diversa tempora est melius seipso. Sed Deus non diligit aliquem
quandoque plus quandoque minus: quia sic amor suus esset mutabilis,
quod est impossibile. Ergo non diligit unum plus altero.
SED CONTRA, Prov. 16, 4: «Universa propter seipsum operatus est Dominus»; et
similiter etiam dicitur quod omnia fecit propter hominem. Sed illud propter
quod aliquid fit, plus diligitur. Ergo Deus magis diligit se quam alia, et inter
alia magis amat unum quam aliud.
Praeterea, caritas est boni inquantum bonum. Ergo magis bonum magis amat.
Praeterea, ordo caritatis est de perfectione ipsius. Sed caritas Dei perfectissima
est. Ergo secundum ordinem diligit unum plus alio.
Solutio
Respondeo dicendum, quod amor dupliciter mensuratur. Uno modo ex suo principio;
et sic dicitur magis amari illud ad quod amandum efficacius voluntas
inclinatur; et sic Deus aequaliter omnia diligit: quia in dilectione sua respectu
cuiuslibet rei habet infinitam efficaciam in diligendo. Alio modo ex parte obiecti,
secundum quod dicitur aliquis magis diligere illud cui vult maius bonum; et
sic Deus dicitur magis diligere unum quam aliud inquantum vult ei maius
bonum: et ex hoc etiam habet maiorem effectum in illo, quia voluntas eius est
causa rerum.

Torna all'inizio