beatus Boetius in Trinitate «divina substantia sine materia forma est,
atque ideo unum est et est id quod est. Reliqua enim non sunt, id quod
sunt» id est non est <simplex> atque solitarium illud, unde quodlibet
eorum esse aliquid dicitur. Ait ergo quod unum est et incognitum, et
id quod est OMOTHEON trinam unitatem dico, quam neque dicere,
neque intelligere possibile est.
Sed nec mirum si Deus non potest intelligi, de quo magis videtur,
quia nec angeli possunt cognosci, de quibus minus videtur. Et hoc est
quod sequitur: Sed et sanctarum virtutum angelice unitates et archane sunt
et incognite. Congregationes sanctorum angelorum, que in suis ordinibus
secundum sapientis Dei sapientem dispositionem unite sunt et plene
virtutum, unitates virtutum et virtutes unitatum estimantur. Virtutes
enim ipse sunt, sed unite unitates; unitates quedam ipse sunt, sed unite
virtutes. Quis potest aperire, que unitates sint ipsi ordines angelorum,
presertim cum unitates, non angeli sed simplices quantitates apud loycam
censeantur? Sed theologia eos propter indissolubile dilectionis pacis
inconcusse vinculum, que discors esse non novit, sanctas unitates appellavit.
Cum igitur ille sancte unitates angelice nobis archane sint et
incognite, cum sint creature et creatoris figmentum sicut et nos, quanto
magis creator omnium Deus, cum quo nullo genere subsistentie congruimus,
nobis indicibilis et non intelligibilis est? Sed et ipsi angeli non
eum speculantur sicut est nec etiam percipiunt.
Unde sequitur de ipsis angelicis unitatibus: quas, inquit, non speculativas
sive acceptivas superincognite et superlucentis bonitatis oportet dicere.
Quomodo unitas cherubim vel seraphim superincognitum potest
speculari, cum illic mentis infere ac supere deficiat universus intuitus?
Quomodoque eum acceptivare in sua presentialitate valebit, quomodo
capere, quomodo ipsum lucentem eternum accipere, cum ipse sit omnipresenti
omnipreterito omnique futuro indicibiliter, et sit lumen illustrans
simul seculorum omnem co[m]pagem, quod est videlicet, quod fuit
et quod venturum est? Sufficiat unicuique sancte unitati, si sua possit
acceptivatione eius superlucentem presentialitatem accipere, necdum ea
que suo presenti circumplectitur, futura videlicet ac preterita, contingere
gestiat. Tunc quidem superlucentis bonitatis acceptive consisterent,
si fulgoris eius lumino<si>ssimam lampadem supereminentis splendoris
|
|