Sancti Alexii in vicinia in qua antiquitus dominus Guilielmus
de Markesella habebat palatia sua.
Longum esset, si vellem narrare lascivias et miserias et turpitudines
clericorum. Quod necesse non video, quia, sicut dicit Apostolus,
ad Gala. VI: Unusquisque onus suum portabit. Et prima
ad Cor. dicit, III, quod unusquisque propriam mercedem accipiet
secundum suum laborem. Et, ad Ro. XIIII, dicit quod unusquisque
nostrum pro se rationem reddet Deo. Et in secunda ad Cor. V dicit
quod omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut
referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum sive
malum». Cum igitur hec omnia perorassem, dixit Matulinus:
«Optime solvistis questiones meas. Amodo habeo vos et Predicatores
excusatos et ero defensor vester contra sacerdotes et clericos,
qui vos calumniari nituntur. Videtur enim michi quod invidia
et malivolentia incitat eos adversum vos, sicut principes sacerdotum,
scribe et Pharisei ex invidia moti sunt contra Christum
et occiderunt eum. Quibus imprecatur Iere., XVIII, cum Deo dicit:
Ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non
deleatur. Fiant corruentes in conspectu tuo, in tempore furoris tui
abutere eis». Dixi autem Matulino: «Quinque annis habitavi
in civitate Ravenne, nec unquam domum domini Marchi Michaelis
intravi, qui est unus de maioribus et nobilioribus et ditioribus civitatis
illius». Et dixit michi: «Ego centies intravi et comedi cum
eo». Et aio ad eum: «Quis ergo est maior doniator, tu vel ego?».
Et dixit: «Video quod ego. Et conclusistis michi et scaccum michi
dixistis, nec habeo amplius quid respondeam».
Hic castitas commendatur.
Et dixi Matulino: «Dominus in Evangelio dicit, Mat. V:
Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mecatus est eam
in corde suo. Et beatus Iob dicit, XXXI: Pepigi fedus cum oculis
meis, ne cogitarem quidem de virgine. Et beatus Gregorius dicit:
'Non licet aspicere quod non licet concupiscere'. Apostolus similiter
dicit, I ad Cor. VII: Bonum est homini mulierem non tangere.
|
|