Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 646


P loci eiusdem, obtulit se paratum respondere dicto P, et
facere omnia que facere de iure tenetur.
Et quia dictus P nec aliquis pro eo conparuit, quantum
debuit expectatus, idem dominus archyepiscopus R licenciavit
predictum, eundem ab instancia diei absolvens.
k.
Quando protestacio expensarum fit, prout superius
scriptum est, tunc consuevit in fine littere reo date, scilicet
in fine forme premisse, apponi hec clausula: salvo et
reservato eidem R omni iure quod sibi contra dictum P
conpetit in expentis.

4.
Quia nonnumquam in ipso cause principio iudices recusantur,
ideo subsequenter de arbitris qui causam huiusmodi
recusacionis seu suspicionis diffiniunt aliquid hic
notabo.
a. De arbitris.
Contingit interdum quod in prima conparicione reus
recusat iudicem inpetratum, si iustam causam suspicionis
habeat. nam si in aliquem suum terminum consensisset, vel
coram eo aliquid petiisset, preterquam copiam procuracionis
adverse partis vel sue iuridicionis, videtur in eum tacite
consensisse, ita quod eum non posset amplius
recusare.
Et tunc, cum talis excepcio recusacionis proponitur,
eliguntur a partibus arbitri, si est ibi actor et reus.
Si vero iudex ex officio suo procedat, tunc recusans
et iudex eligunt ipsos arbitros qui de huiusmodi causa
suspicionis cognoscunt.
b.
Quibus arbitris sic electis iudex recusatus consuevit
suas dirigere litteras sub

Torna all'inizio