Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 572


QUAESTIO 1
Hic est triplex quaestio. Prima de virtutibus moralibus in communi. Secunda de
virtutibus cardinalibus. Tertia de partibus earum.
Circa primum quaeruntur quatuor: 1. De distinctione Moralium virtutum ab
invicem: qualiter enim ab intellectualibus et theologicis distinguantur, supra,
23 dist., quaest. 1, art. 7, dictum est; 2. Quaeritur de causa efficiente earum,
utrum sint scilicet a natura, vel per infusionem, vel per acquisitionem; 3. De
medio quod in eis requiritur; 4. Utrum in patria evacuentur.
ARTICULUS 1
Utrum omnes virtutes morales sint una virtus
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod omnes virtutes morales sint una virtus. Augustinus enim dicit
in lib. De morib. Ecclesiae: «Nihil virtutem esse assignaverim, nisi summum
amorem Dei». Sed amor Dei, qui est caritas, est una virtus, ut ex dictis
patet. Ergo omnes virtutes sunt tantum una virtus.
2. Praeterea, ubi est unum formale, non potest esse diversitas nisi materialis. Sed
omnes virtutes morales conveniunt in uno formali, quia completivam rationem
virtutis habent, secundum quod intellectum et rationem accipiunt, ut in 6 Ethic.
dicitur. Ergo non differunt nisi materialiter, et non differunt secundum speciem.
3. Praeterea, potentiae apprehensivae magis diversificantur, vel non minus,
quam appetitivae. Ergo et habitus similiter, cum potentiis proportionentur. Sed
unus habitus cognoscitivus est omnium quae ad virtutes morales pertinent, sicut
patet de scientia morali, et de ipsa prudentia, quae est recta ratio omnium agibilium,
ut dicitur in 6 Ethic. Ergo et virtutes morales non debent esse
distinctae secundum speciem.
SED CONTRA, per se accidentia secundum speciem distinguuntur ex sola differentia
subiectorum, quae in eorum definitionibus ponuntur. Sed virtutes morales
sunt etiam in diversis subiectis, cum quaedam sint in rationali, quaedam in
concupiscibili, quaedam in irascibili; et semper in eisdem, quia temperantia
nunquam est in irascibili et ceteris. Ergo videtur quod virtutes morales specie
distinguantur.
Praeterea, plures formae unius speciei non possunt esse in eodem subiecto. Sed
plures virtutes morales possunt esse in eodem etiam secundum partem eamdem
animae, sicut fortitudo et mansuetudo sunt simul in irascibili. Ergo differunt specie.

Torna all'inizio