Salimbene de Adam: Cronica

Pag 902


salutem pertinens, si quid religionis oritur, quicumque resistit, quicumque
repugnat, piane cum Egyptiis parvulos Israelitici germinis
necare conatur; immo cum Herode nascentem persequitur Salvatorem.
Et nunc, quod gravius est, ipsi Christum persecuntur qui ab eo utique
Christiani dicuntur. Amici tui et proximi tui, Deus, adversum te apropinquaverunt
et steterunt. Coniurasse videtur contra te universitas populi
Christiani: a minimo usque ad maximum, a pianta pedis usque ad verticem
non est sanitas ulla. Egressa est iniquitas a senioribus iudicibus,
vicariis tuis, qui videntur regere populum tuum; non est dicere sicut
populus sic sacerdos, quia non sic populus ut sacerdos. Heu, heu! Domine
Deus, quia ipsi sunt in persecutione tua primi, qui videntur in Ecclesia
tua primatum diligere, gerere principatum. Arcem Sion occupaverunt,
apprehenderunt munitiones, et universam deinceps libere et potestative
tradunt incendio civitatem. Misera eorum conversatio plebis tue miserabilis
subversio est. Dati sunt sacri gradus in occasionem turpis lucri,
et questum extimant pietatem. Copiosissime siquidem pietatis inveniuntur
in suscipienda, immo accipienda magis, ammarum cura, sed
hec apud eos cura minor, et de animarum salute novissima cogitatio
est. An vero Salvatori animarum gravior ulla esse poterat persecutio?
Inique agunt et ceteri contra Christum, multique sunt nostris temporibus
Antichristi. Merito tamen et crudeliorem eam censet persecutionem
pro acceptis beneficiis et graviorem sentit pro potestate, quam
propriis sustinet a ministris. Licet alii quoque multi circa proximorum
salutem multifarie, multis in modis et variis occasionibus agere videantur.
Hec videt Christus et silet, hec Salvator patitur et dissimulat; propterea
dissimulemus et nos quoque necesse est, et sileamus interim
maxime de prelatis nostris, magistris ecclesiarum. Sic nimirum, sic
placet et ipsis. Evadant nunc humana iuditia, veniatque semel iuditium
grave his qui presunt, et potenter patiantur tormenta potentes.
Hucusque Bernardus. Porro de Tartaris require supra, carta
CCCCaLIIa. Si quis querat quare omnia que de Tartaris sunt non
posui simul, dico quia successive et fiebant et successive narrabantur
michi, et ideo oportuit me ea scribere, modo sub isto millesimo,
modo sub alio, sicut fiebant et sicut ad meam noticiam
poterant pervenire. Sic etiam fecit Moyses in libris suis. Non
enim omnia que ad sacrificia et oblationes pertinent posuit simul,
sed, sicut successive audiebat a Domino, ita scribebat et interdum
alias interserebat hystorias.

Torna all'inizio