Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris |
LANGELINUM stagnum est Hibernie, denominatum ab altero
filiorum Bartolani filii Sere de stirpe Aipheth primi habitatoris
insule, cui nomen fuit Languinus.
LATERNA stagnum est provincie Narbonensis in agro Nemausensium,
in quo olim mirabilis annua piscatio videri consuevit.
Aiunt quidem in eo delphines quasi ex composito societate
cum hominibus facta piscari. Nam cum innumera vis
mugilum in stagno alatur et statuto tempore, ut in eos natura
docet, expectata estus maris reciprocatione, artum stagni hostium
conentur exire, retibus non potest ponderose multitudini
obviari, cum exeuntibus etiam reciprocum faveat mare. Sed
adsunt opportune piscatoribus fautores delphines. In tempore
igitur exitus mugilum, a piscatoribus cognito, ad spectaculum
tam pulchri cenaminis omnis civitatis multitudo concurrit et,
obturato quibus possunt obstaculis hostio, expectant mugilum
motum, quos cum vident ad exitum preparari, clamore ingenti
sublato, "symo symo" vocat multitudo omnis. Verum delphines
ex alto si faveat aquilo confestim audiunt, si vero auster
paululum tardius clamantium voces suscipiunt et e vestigio
acie facta in conspectu hostii stagni veniunt, non aliter quam
si progrediantur in bellum. Quibus visis statim territi consistunt
mugiles: tunc piscatores retia iactant furcisque suppositis adiuvant,
quibus impediri delphines non curant transeuntesque
non nunquam aliqui obstacula a piscatoribus opposita hostio
adeo sensim inter naves piscantium enatant ut in nichilo quenquam
ledant. Et si contingat impetu mugilum ab aliquibus (ut
fit) saltu transilire retia, a delphinis interimuntur illico et, sola
tunc talium occisione contenti, eis omissis ad officium redeunt,
donec intra retia mugilum multitudo omnis trepida a piscatoribus
capiatur. Quo pacto nil amplius ea die quam quos occiderint
mugiles in cibum cupiunt; in sequenti vero pugne premium
exspectare cemuntur. Piscatores autem, ne suo fraudent
delphines labore, illos aut piscium aut intritu panis et vini contentos
faciunt.
LAURENTIA palus est iuxta Alpes sub Vesulo Ligurie monte.
LERNA Arcadie fuit palus poetarum nobilitata carminibus.
|
|