redemisti, ut me in tua sancta fide confirmes et populum christianum
cito eripias de manibus impiorum! Sit nomen tuum benedictum
a seculo usque in seculum, quia sapientia et fortitudo tua sunt et tu
mutas tempora et etates et transfers regna atque constituis (Dan. II, 20-21),
si tibi placet ut regnet Machometus, indica nobis ut veneremur, et
Benedictio et claritas et sapientia et graciarum actio, honor, virtus et
fortitudo Deo nostro in secula seculorum, amen! (Apocal. VII,12). Data
in oriente.
II.
Et quod non cito, ut desiderabam, michi respondit divina clementia, addidit anima mea
afflicta scribere Regine celesti subiectam epistolam.
Epistola ad beatam reginam Mariam.
[B]eatissime virgini Marie, matri Dei, regine celi et advocate mundi,
gaudium et leticiam, qua caret et annunciat anima fratris predicatoris
in partibus orientis afflicti. Iam pridem literas divine sapientie de mea
tristicia et admiracione transmisi, nec usque modo responsionem
aliquam, que me instrueret, aut consolaretur, recepi. Et nunc, beatissima
regina, eiusdem tristicie et admirationis mee causam per alia
verba et raciones presenti litera tibi lacrimabiliter declarare curavi,
ut michi misero tua misericordia cito succurrat. Tibi autem tanto
confidencius et securius loquar, quanto miser et peccator non ignoro
te reginam misericordie et pro peccatoribus advocatam esse a summo
iudice in celesti curia constitutam. Et prius michi occurrit, quod
cum ex multis iam precedentibus annis cogitavi vias meas et converti
pedes meos in testimonia» filii tui, obstitit inimicus humani
generis, ut me retrahere obiciens multa et gravissima pericula in
tali peregrinacione, que importabilia essent fragilitati mee, et dum
quasi fractus aliquantulum retardarem multis et multis vicibus, audivi
vocem in corde meo dicentem michi: «Jacta cogitatum tuum in Domino,
et ipse te enutriet (1 Petr., V, 7)» et deinceps sis certus, quod nichil
erit arduum, et nullum incurres periculum, in quo si reginam misericordie
invocaveris, quod suum patrocinium quantocuis consequeris.
Ego vero statim in te et de te plene confisus, mutato nomine regine
misericordie ex quadam fiducia et familiaritate dixi: «ergo si
ipsa michi erit massaria et procuratrix, secure ibo»; massariam
enim vulgariter dicunt in civitate mea, ut nosti, mulierem, que fideliter
et sollicite procurat necessaria domus. Et usque nunc ita experimento
probavi quod in omnibus periculis et maximis necessitatibus meis
statim, quando dixi «ubi est nunc massaria domus?» de te intelligens,
|
|