Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 99


est de virtutibis respicientibus bona utilia.
Circa autem bona utilia (ut determinari habet 4.
Ethic.) est duplex virtus. liberalitas, et magnificentia.
Hae autem duae virtutes respiciunt sumptus, et pecuniam:
sed non eodem modo: nam liberalitas (quae alio modo
largitas nuncupatur) dicitur respcere sumptus mediocres:
magnificentia vero dicitur respicere magnos sumptus.
quod quomodo sit intelligendum, in prosequendo
patebit. Si igitur in faciendo sumptus convenit deficere,
quod facit avaritia: et superabundare, quod facit prodigalitas,
quia utrunque est contra rectam regulam rationis,
oportet dare virtutem aliquam mediam inter avaritiam,
et prodigalitatem: huiusmodi autem virtus est liberalitas.
Patet ergo quid est liberalitas. Nam sicut fortitudo
quia est media inter timores et audacias, ideo est virtus
reprimens timores, et moderans audacias: ita liberalitas
quia est media inter avaritias et prodigalitates, ideo est
virtus reprimens avaritias, et moderans prodigalitates.
Consistit autem haec virtus in recto usu pecuniae. Ad rectum
autem usum pecuniae tria requiruntur. Primo quod non
accipiat eam unde non debet. Secundo quod accipiat unde
debet. Tertio quod expendat prout debet. Spectat autem
ad liberalem non usurpare alios redditus, et custodire proprios.
Nam licet liberales non dilagat pecuniam secundum
se, sed ut eam ordinet ad debitos sumptus: tamen ut possit
debitos sumptus facere, non debet proprios redditus inaniter
dispergere. Ergo non usurpare redditus alienos, habere
debitam curam de propriis, et ex eis debitos sumptus
facere: sunt illa tria circa quae videtur esse liberalitas. Non
autem est circa haec tria aeque principaliter et primo. Nam
circa expendere et circa debitos sumptus facere, est liberalitas
principaliter, et primo. Circa autem proprios
redditus custodire, et circa non accipere alienos, est ex
consequenti. Usurpans enim bona utilia, et non accipiens
ea sicut debet, nimis videtur avidus pecuniae. propter

Torna all'inizio