accurata mente perlegit, animo stupore impulso nec facie verecundo
carente rubore, quod adversus Romanam Ecclesiam, quam matrem et
dominam recognosco, irrogator inculpor iniurie et criminor illator offense;
de quibus, si actus memoria repetat precedentes, conscientie
absunt argutie nec in innocentiam invehit impugnatio veritatis. Licet
enim mentis bonitas ibi agnoscat erratum, ubi est privatio veritatis, si
offense carentia penitentiam non causavit, si vita non arrogans humilitati
tributa spiritus non exsolvit, nescio cur odioso vocabulo vel dissono
veritati proloquio paternam michi benivolentiam offuscare maledice
linge procacitas sit conata. Sane et cetera.
30. FORMA CRIMINATIONIS ADVERSARII
Laudatoris officium nos delecaret assumere et eligeremus libentius
explicare virtutem quam prorumpere in sermonem vitii vel macule
aliene, vel quam deformitatem vel maculam ex alienis actibus nuntiare,
nec habere materiam apprehensionis calami causativam vel nec
|
240
245
250
|