Daniel Pragensis de Boemia et Otto palatinus comes, quos
dominus imperator ex consilio XXII episcoporum et multorum
aliorum religiosorum tunc presentium Romam delegaverat, ut partes
ante concilii presentiam Papiam evocarent, in conspectu concilii
testimonium perhibuerunt, quod Rolandum cancellarium et
eius partem trinis edictis per temporum intervalla peremptorie
et solemniter ad presentiam ecclesie tunc Papie congregande
vocaverunt et quod Rolandus et sui cardinales viva voce et
manifeste dixerunt iudicium vel examen aliquod ecclesie se nolle
recipere.
His igitur et aliis quam pluribus rationibus auditis, quas
longum foret enarrare, communicato consilio predicti patriarche
et novem archiepiscoporum et XXXVIII episcoporum
et multitudinis magne abbatum, qui omnes aderant concilio,
dominum Victorem laudaverunt et electionem Rolandi
cassaverunt. Post quos omnes christianissimus imperator
electionem domini Victoris comprobavit. Et post eum omnes
|
1
5
10
15
|