Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 346


caritas praecepti finis. Similiter etiam patet quod est forma perficiens
unamquamque virtutem in ratione virtutis. Inferior enim potentia non habet
perfectionem virtutis nisi secundum quod participat perfectionem potentiae
superioris; sicut habitus qui est in irascibili, non habet rationem virtutis, ut
dicitur in 4 Ethic., nisi inquantum intellectum et discretionem recipit a
ratione, quam perficit prudentia; et secundum hoc prudentia ponit modum et
formam in omnibus aliis virtutibus moralibus.
Omnes autem aliae virtutes quae sunt meritoriae vitae aeternae, secundum
quod nunc loquimur de virtutibus, sunt in potentiis voluntati subiectis: quia
nullus actus alicuius potentiae potest esse meritorius nisi inquantum habet aliquid
de voluntario: quod contingit ex hoc quod voluntas imperat et movet actus
aliarum potentiarum. Unde non potest esse quod aliquis habitus existens in aliqua
potentia animae habeat rationem virtutis loquendo de virtutibus meritoriis,
de quibus hic loquimur, nisi secundum hoc quod in illa potentia participatur
aliquid de perfectione voluntatis quam caritas perficit; et ideo caritas est forma
virtutum aliarum omnium, sicut prudentia Moralium. Et hic est unus modus quo
caritas est forma aliarum virtutum. Alii autem duo modi possunt accipi ex hoc
quod ipsa est motor et finis, inquantum movens ponit motum suum in instrumento,
et ea quae sunt ad finem, diriguntur ex ratione finis; et ita modus caritatis
participatur in aliis virtutibus, inquantum moventur a caritate, et inquantum
ordinantur in ipsam sicut in finem.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod caritas est forma exemplaris virtutum; sed
forma exemplaris est duplex. Una ad cuius repraesentationem aliquid fit: et ad
hanc non exigitur nisi similitudo tantum: sicut dicimus res veras esse formas
exemplares picturarum. Alio modo dicitur forma exemplaris ad cuius similitudinem
aliquid fit, et per cuius participationem esse habet; sicut divina bonitas
est forma exemplaris omnis bonitatis, et divina sapientia omnis sapientiae; et
talis forma exemplaris non oportet quod sit unius speciei cum causatis: quia
participantia non semper participant per modum participati; et hoc modo prudentia
est forma aliarum virtutum Moralium, inquantum sigillatio quedam prudentiae
in inferioribus viribus dat habitibus qui ibi sunt, rationem virtutis. Et
similiter est de caritate respectu omnium aliarum virtutum.
Ad secundum dicendum, quod inferiores vires non perficiuntur perfectione virtutis,
nisi per participationem perfectionis a superioribus. Cum autem superiora
sint formalia respectu inferiorum, quasi perfectiora; quod participatur a
superioribus in inferioribus, formale est. Unde ad perfectionem virtutis in aliqua
potentia tot formae exiguntur, quot superiora sunt respectu illius potentiae;
sicut ratio superior est quam concupiscibilis, quasi ordinans ipsam; et ideo
prudentia, quae est perfectio rationis, est forma temperantiae, quae est virtus

Torna all'inizio