: Annales Veronenses antiqui

34


14.
.MCL. Imperatores.
[B] Fridericus primus filius Frederici ducis Suevorum fratris
Conradi regis, progenie Karolorum, apud Francha fuit, ab omnibus
eligitur, et imperat annos .XLI. hic ab Adriano papa gloriose
coronatur.
15.
.MCLI. Pontifices.
[A] Castrum Hostilie edifficatum est et data est sententia
castri Hostilie.
16.
.MCLIII. Imperatores.
[A] Hoc, die Ascensionis .V. kalendas iunii, excrevit flumen
Athesis, ita quod pons secundo cecidit, et ascendit apud altare maioris
ecclesie Verone.

Torna all'inizio