non hoc esse quod natura formauit, sed quod benedictio consecrauit,
maioremque uim esse benedictionis quam nature, quia
benedictione etiam natura ipsa mutatur . Panem uinumque a
natura formari nullus qui ambigat, nemo qui nesciat. De quorum
uera in uerum corpus domini conuersione non oportere dubitari
manifestis ostendit exemplis, congruis per similia asserit
argumentis, narrans imprimis Moysi uirgam in serpentem uersam,
deinde serpentem in uirgam. Post hec aquas in sanguinem
mutatas, dehinc sanguinem remeasse in aquas. Pluraque
in hunc modum. Ad ultimum premisso illo magno ac singulari
miraculo de partu uirginis, inquit: Et hoc quod conficimus corpus
ex uirgine est . Et ne naturam potentie diuine preponeres,
quasi non posset deus cuiuslibet rei mutare naturam, occurrit
dicens: Quid hic queris nature ordinem in Christi corpore, cum
preter naturam sit ipse dominus Iesus partus ex uirgine? Sextum
quoque de sacramentis librum in quo opere prefatum mendacium
eum dixisse mendaciter affirmasti, sic incipit: Sicut uerus
est dei filius dominus noster Iesus Christus non per gratiam
quemadmodum ceteri homines sed per naturam, ita uera caro
eius est quam accipimus et uerus eius sanguis quem potamus .
Paucissima de multis me dixisse sufficiat, ut lectores tuarum atque
mearum sententiarum perspicaciter agnoscant, qua fraude
fingis non inuenta, qua astutia deprauas inuenta, qua peruicacia
in aliud detorquere conaris quecumque relinquis illesa. Cui
nequitie nulla fere hereticorum prauitas a tempore Luciani et
Isicii similis extitit, quorum uterque propheticas et euangelicas
atque apostolicas scripturas ad sue cause commodum deprauauit.
Queque heresis sacras quidem litteras male intellexit,
sed tamen sine ulla euersione uel peruersione in suo eas statu
manere permisit. In quarto uero de sacramentis sermone cum
|
|