Salimbene de Adam: Cronica

Pag 851


Anno Domini MCCXVI gelavit Padus.
Anno Domini MCCXVII fuit exercitus de Çubello.
Anno Domini MCCXXI dominus Torellus de Strata de Papia
potestas Parme fuit. Et tunc fuit inceptum palatium novum communis
Parme.
Anno Domini MCCXXIII dominus Henricus Advocatus de
Cremona potestas Parme fuit. Et hoc anno in introitu sui regiminis
fuit terremotus magnus in Nativitate Domini, qui a posteris
ad memoriam frequenter reducitur.
Anno Domini MCCXXIIII dominus Manfredus de Cornaçano
potestas Parme fuit. Et hoc anno obiit Opiço Parmensis
episcopus, qui fuit de Lavania et barbanus pape Innocentii quarti.
Anno Domini MCCXXVI Fredericus imperator venit
Parmam.
Anno Domini MCCXXVII dominus Torellus de Strata de
Papia potestas Parme iterum fuit. Et tunc inchoatum est castrum
Torelli contra Burgum Sancti Donini, eo quod Burgenses Parmensibus
obedire nolebant. Sed, quia Burgenses venerunt ad precepta
communis Parme, ideo Parmenses ab edificatione castri cessaverunt.
Huc usque de operibus Parmensium sic est dictum.
Alibi forte alia dicemus, cum dicenda occurrerint, et videbimus
expedire. Nunc prosequamur millesimum superius inchoatum.
De morte Manfredi Tu[r]te de Alb[er]ghettis.
Item millesimo supraposito, scilicet CCLXXXV, Manfredus
Turta de Alberghettis de Faventia mortuus est in villa Seçarie,
que a Faventia per V miliaria distat, et a consanguineis suis cum
filio suo fuit occisus, dum cum eis pranderet, veniens de Ravenna.
De domino Malatesta de Arimino, quem quidam interficere voluerunt.
Et eodem millesimo contra dominum Malatestam de Arimino
insurrexerunt nepotes comitis Tadei de Bonocomite et percusserunt

Torna all'inizio