Quod cum imperator eiusque exercitus audisset, statim
Romam cum magno gaudio perrexere, quamvis gaudium non
multum post in luctum atque merorem multum conversus
est. Et in M°C°LXVII° anno in die Lune, que fuit nono die
ante kalendas Augusti, de indictione XVª in Monte Gaudio
prope Romam cum suo exercitu castrametatus est. Deinde
cum omnibus suis equitibus, sicut armati venerant, ad portam
Rome, que dicitur … et que est a parte Sancti Petri versus
Monte Gaudium, veniens ibique prelium maximum committens,
tandem eos superavit et devicit atque fugavit totumque locum,
qui Cortina sancti Petri dicitur, et etiam porticum sancti Petri
cepit totasque domos expoliavit atque combussit; pluribusque
etiam hominibus interfectis multos cepit. Romani igitur
|
1
5
10
|