XXI 
 De brevi letitia.  
(1) Quis unquam vel unicam diem totam duxit in sua delectatione  
iucundam, quem in aliqua parte diei reatus conscientie  
vel impetus ire vel motus concupiscentie non turbaverit?  
Quem livor invidie vel ardor avaritie vel tumor superbie  
non vexaverit? Quem aliqua iactura vel offensa vel  
passio non commoverit? Quem denique visus vel auditus  
vel actus aliquis non offenderit? 
Rara avis in terris nigroque simillima cigno. 
Audi super hoc sententiam sapientis: «A mane usque ad  
vesperam immutabitur tempus». Cogitationes vane sibi succedunt  
et mens rapitur in diversa. «Tenent tympanum et  
citharam, et gaudent ad sonitum organi. Ducunt in bonis  
dies suos et in puncto ad inferna descendunt». 
XXII 
 De inopinato dolore.  
(1) Semper enim mundane letitie tristitia repentina succedit.  
Et quod incepit a gaudio desinit in merore. Mundana  
quippe felicitas multis amaritudinibus est respersa. Noverat  
hoc qui dixerat: «Risus dolore miscebitur et extrema gaudii  
luctus occupat». Experti sunt et liberi Iob, qui cum comederent  
et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti,  
repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit  
quatuor angulos domus, que corruens universos oppressit».
  |  
  |