AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod fidei non opponitur omne peccatum, sed omnis
infidelitas; et ideo sicut per hoc quod homo errat in uno articulo, tollitur habitus
fidei, ut supra dictum est, dist. 23, quaest. 3, art. 3, quaestiunc. 1, ita per hoc
quod fit quodcumque peccatum, quod caritati opponitur, tollitur totaliter habitus
caritatis; unde in caritate nihil manet informe, sicut in aliis virtutibus.
Ad secundum dicendum, quod de dilectione quam aliquis scit se habere, nescit
utrum sit dilectio caritatis; unde sicut homo nescit habere gratiam, ita nescit se
habere caritatem.
Ad tertium dicendum, quod timor non requirit participationem divinae vitae,
sicut amor caritatis; et ideo non est simile de timore et amore.
|
|