Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 181

Liber III


contrarius, propterea quod illa omnium iniuriarum patiens, sive, ut rectius loquar, non sentiens natura inveniri nequeat. Praesentis boni sola laetitia, mali sola tristitia, seu dolor invenitur. Quoniam autem hi affectus omnes tum dicendo, tum scribendo vel concitari vel sedari possunt, sed alii frequentius concitandi, alii frequentius sedandi sunt. De singulis nunc, ut necesse videbitur, differemus eodemque tempore, ut breviores, dilucidioresque simus, concitandi, sedandique rationem persequemur, a prioribus potissimum incipientes.
De amore concitando et sedando.
Cap. II.
Quum autem affectus omnes eiusmodi sint, ut et ad virtutes et ad vitia detorqueri possint, ut amor, qui tum ad studium virtutis et amicitiae, tum ad libidinem et impudicitiam applicari potest: et cupiditas, quae tam honorum aut pecuniae, quam scientiae aut religionis aut optimarum rerum est: ante omnia de iis concitandis qui ad vitia pertinent aut de iis concitandis qui ad vitia pertinent aut de iis qui ad virtutem spectant reprimendis, nihil mihi dicendum est omnino. Nam et homines per se satis abundeque ad vitia proclives sunt et nos virtutes docemus, non vitia: sed omnis nostra praeceptio tum ad utiles concitandos, tum ad noxios restinguendos est accommodanda.

Torna all'inizio