Successit huic quartus ac decimus Aepletius. Deinde quintus decimus Urbicius.  
Sextus decimus Bonolus. Septimus decimusque Terentius. Octavus decimus  
Gunsolinus. Exinde Romanus. Vicesimus denique Fronimus. Post quem Cromatius.  
Deinde Agathander. Tres itaque isti quos praemisimus, sicut in eorum nominibus  
attenditur, de origine credendi sunt emanare Graecorum.  
Post hos rexit ecclesiam Sperus. Deinde Villicus. Tum vicesimus quintus  
Petrus. Vicesimus ac sextus Agiulfus, qui fertur, patre ex nobili senatorum familia  
orto, ex Chlodovei regis Francorum filia procreatus. Post istum extitit nepos  
ipsius, nomine Arnoaldus. Quem secutus est Pappolus.  
Post hos ad regimen aecclesiae beatissimus Arnulfus ascitus est, vir per omnia  
lumine sanctitatis et splendore generis clarus. Qui ex nobilissimo fortissimoque  
Francorum stemmate ortus, ita Dei aecclesiae praefuit, ut et palatii moderator  
existeret. Hic denique et in corpore permanens, simul et post vitae exitum multa  
admiranda perpetravit, quae si quis nosse desiderat, libellum qui de eius spetialiter  
actibus conscriptus est, legat. Unum tamen eius admirabile factum referam, quod  
satis miratus sum quo ordine praeterierit is, qui eius contexuit vitam. Hic denique  
cum poenitentiam pro aliquibus excessibus ageret, contigit ut per Mosellae fluminis  
pontem transiret. Cumque subterfluentium aquarum profundas nec visu penetrabiles  
gurgites cerneret, non dubiae spei fidutiam mente gerens, extractum digito anulum  
in illam aquarum profunditatem proiecit:  Tunc,  inquiens,  me putabo culparum nexibus  
absolutum, quando istum quem proicio recepero anulum.  Post aliquot vero annos  
cum ad episcopatus ascendisset officium, ei die quadam piscator quidam piscem  
attulit, quem ille sibi, quia carnibus abstinebat, ad refectionem vespertinam iussit  
praeparari. Cumque eum minister eius officii more solito exenterasset, eundem  
anulum intra ipsius piscis intestinum repperit. Ille factum admiratus, sed rem nesciens,  
beato Arnulfo detulit. Quem ille ut vidit, statim recognovit, ac Deo omnipotenti,  
iam de remissione delictorum fidus, gratias retulit, ac deinceps non remissius  
vitam duxit, sed maiori se potius abstinentia coartavit. Nec dissimiliter pater hic venerabilis  
quam olim Gedeon ille signum a Domino poposcit. Ille etenim indicium  
per vellus in area positum capere voluit, utrum in bello victoriam de inimicis habere  
potuisset; iste anulum in profundissimum fluminis gurgitem proiciens, experiri  
cupiit, utrum de inimicis iam victoriam cepisset. Fortes quidem erant quos ille devicerat,  
sed hii quos iste superaverat fortiores. Haec ego non a qualibet mediocri  
persona didici, sed ipso totius veritatis assertore, praecelso rege Karolo, referente  
cognovi; qui de eiusdem beati Arnulfi descendens prosapia, ei in generationis linea  
trinepos extabat. Nam venerandus iste vir – ut ad superiora redeam – iuventutis  
suae tempore ex legittimi matrimonii copula duos filios procreavit, id est Anschisum  
et Chlodulfum; cuius Anschisi nomen ab Anchise patre Aeneae, qui a Troia in  
Italiam olim venerat, creditur esse deductum. Nam gens Francorum, sicut a veteribus  
est traditum, a Troiana prosapia trahit exordium. Cum igitur hos duos, de quibus  
praemisimus, venerabilis Arnulfus filios haberet, quoniam erat misericors et ad  
pietatis opera semper intentus, utrisque filiis suis coepit suadere, ut ei assensum praeberent,  
quatinus omnes suas facultates ad usus pauperum dispertiret. Tunc maior filius,  
id est Chlodulfus, se hoc posse facere, id est ut portionem sibi debitam patri  
largiretur, omnimodis denegavit; at vero minor filius, id est Anschisus, fidens de  
Christi pietate sibi pluriora condonari, ad omnia quae pater vellet, se libenter obedire  
promittit. Agit venerandus pater gratias filio, et praedicit ei, pluriora eundem quam  
reliquerat habiturum; insuper benedixit eum eiusque cunctam progeniem nascituram  
in posterum. Factumque est. Nam et pluriores Anschiso quam reliquerat divitiae accesserunt,
  |  
  |