Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 856


4. Praeterea, in corpore sensibili non potest esse divisio continui sine dolore.
Sed corpus Adae propter naturae institutae integritatem maxime sensibile fuit.
Ergo cum nullus dolor in ipso praecederet culpam, videtur quod ex eius costa
mulier formata non sit.
5. Praeterea, ut dicit Augustinus, in omnibus operibus
creationis non quid Deus facere possit quaeritur, sed quid rerum natura patiatur.
Cum ergo naturalis modus propagationis mulieris non sit de costa viri, sed
ex semine (quia his quae sunt eiusdem speciei, debetur unus modus originis),
videtur quod inconvenienter ex costa viri mulier facta ponatur.
SED CONTRA est quod dicit Boetius: «Necesse est quod
imperfectum a perfecto sumat originem». Sed mulier est vir imperfectus sive
occasionatus, ut 16 de Animalibus Philosophus dicit.
Ergo congruum fuit ut de corpore viri corpus mulieris sumeretur.
Praeterea, primum principium et finis in idem reducuntur; unde idem ponimus
universitatis finem et principium. Sed mulier propter virum facta est, quia in
adiutorium viri facta legitur Genes. 2. Ergo congruum fuit ut etiam vir mulieris
esset principium: et sic idem quod prius.
Solutio
Respondeo dicendum, quod apud catholicos dubium esse non debet quin mulier
de costa viri formata fuerit, quamvis Iudaei de hoc multa fabulentur: non enim
magis rationi resistit vel divinae potentiae mulierem ex corpore viri sumi, quam
corpus viri ex limo terrae formari, cum utrumque a naturae virtute separatum
sit. Modum tamen quo id factum est, non omnes similiter assignant. Quidam
enim, ut Magister in littera, et Hugo de Sancto Victore
volunt ex costa viri sine alicuius exterioris additione, vel novae materiae creatione,
corpus mulieris formatum fuisse. Hoc autem non videtur intelligibile. Si
enim per multiplicationem materiae hoc factum dicant, oportet multiplicationem
hanc aut secundum quantitatem tantum attendi, aut secundum essentiam
materiae. Si primo modo, sic oportet ut eadem materia numero quae fuit primo
sub parvis dimensionibus, postmodum maiores dimensiones recipiat: hoc autem
idem est quod rarefieri, ut ex 4 Physicorum patet: et ita
sequeretur corpus mulieris ex costa viri per modum rarefactionis esse formatum,
quod expresse impossibile est. Si vero multiplicatio essentiam materiae
attingat, cum nihil aliud sit multiplicari quam aliquid fieri quod prius non erat,
oportet quod aliquid materiae sit sub forma corporis mulieris quod prius sub

Torna all'inizio