: Vita et obitus s. Iuuenalis episcopi Narniensis (recensio Beneventana)

Pag 223


dum ad supra nominatum oraculum properaret, impegit in
ereum taurum templi Liberi Patris. Et tunc concite immo-
lans, exiens ut certans eum, nitebatur in ore eius mittere ido-
lotitum; et producens gladium, uersa manica, in os eius mit-
tere conabatur: qui, strictis dentibus, respuens uirtute, eius ra-
biem cum furore contempsit. Cum autem ipse sacrilegus et
tirannus gladium uoluisset ad se reducere, manu propria sibi
intromisit in gutture: et inciso gurgulione, cepit cruentas
squamas per os euomere, et cepit uiritim clamare: «O cul-
tor Dei, libera me, per Deum, qui te elegit ab interiori morte,
et conuertar ab ydolorum cultu sequarque uestigia tua in cun-
ctis, quae iusseris»: sed quia indignus fuit haec obtinere, in-
ter uerba deprecationis efflauit.
Populi autem uidentes talia stupuerunt, et mutuo dice-
bant, quia: «Hic homo aut apostolus est, aut angelus Dei»;
et fere omnes crediderunt, et baptizati sunt eodem tempore
uiri ac mulieres promiscui sexus quasi duo milia. Et matro-
na Venantia nomine, primaria ciuitatis, nobili genere orta,
baptizata est cum filiis suis; quae et ministrabat ei et de suis
facultatibus ipsi sancto uiro offerebat. Hospitium uero san-
cti uiri istius Iuuenalis erat ad Portam Superiorem in turre
coherenti muro, in uico, qui uocatur Nouus: nam et stratum,
in quo quiescebat dormiens, nunc usque cernitur in conclaui
ipsius turris.
Nunc coturnato delector reserare sermone miraculum
autem, quod eius temporibus contigit. Post fere quadrin-
gentos annos ipsius perditionis Nequinae ciuitatis, ipsa gens
Carporum, mixti Ligures Sarmatique, de suis regionibus
egressi ad uastandas regiones et contiguas ciuitates properabat.
Qui dum iam multas ciuitates depopulassent, uenit in ual-

Torna all'inizio