legis, cum dicitur, quod fit «contra Domini legem». In secunda autem
descriptione tangitur substantia actus ex parte obiecti, in hoc quod dicitur:
«Voluntas retinendi, vel consequendi», et privatio illius dirigentis quod in finem
inclinat per modum habitus, in hoc quod dicit: «quod iustitia vetat». In tertia
autem descriptione tangitur illud quod est formale in peccato, ex quo rationem
mali habet, scilicet privatio dirigentis in finem, in hoc quod dicitur, «praevaricatio
legis divinae», et deordinatio ab ipso fine, in hoc quod dicitur, «caelestium
inobedientia praeceptorum».
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod secundum quod aliqua habent esse, possunt
definiri, ut in 7 Metaph. dicitur; unde quia ens per prius de substantia
dicitur, quae perfecte rationem entis habet, ideo nil perfecte definitur nisi substantia:
accidentia autem, sicut incomplete rationem entis participant, ita et
definitionem absolutam non habent: quia in definitionibus eorum ponitur aliquid
quod est extra genus eorum, scilicet subiectum ipsorum. Similiter etiam
cum ens quodammodo dicatur de privationibus et negationibus, ut in 4 Metaph.
dicitur, earum etiam potest esse aliquis modus definitionis incompletissimus,
qui est quasi exponens nominis significationem, non essentiam indicans,
quam nullam habet: non autem ita quod peccatum omnino sit privatio et negatio;
sed quantum ad id solum ex quo formaliter rationem mali habet: et ideo ex
parte illa definitur per privationem, ut patet ex omnibus descriptionibus in littera
positis.
Ad secundum dicendum, quod peccatum non dicitur univoce de omnibus generibus
peccatorum, sed per prius de peccato actuali mortali, a quo peccatum
veniale deficit ex hoc quod non omnino a fine deordinat. Sed aliquo modo a
fine retardat, ordine ad finem salvato; unde deficit ex parte illa ex qua peccatum
formaliter rationem mali habet. Originale autem deficit ab eo ex parte
ipsius substantiae actus: actuale enim mortale est voluntarium voluntate propria
illius in quo est; sed originale est voluntarium voluntate alterius; unde
deficit ex parte illa ex qua peccatum habet rationem culpae. Et ideo non oportet
quod definitio peccati in genere conveniat nisi illi peccato in quo perfecte
ratio generis invenitur. Potest autem et definitio peccati in genere eis secundum
quid convenire, sicut et ratio generis in eis per posterius invenitur.
Ad tertium dicendum, quod sicut aliquando utimur non veris differentiis loco
verarum, propter earum occultationem, ut in 1 Post. dicitur; ita etiam
loco veri generis potest poni aliquid per quod genus magis innotescat: et sic
Augustinus intendens magis plane quam artificialiter loqui, genus peccati, quod
est operatio, per istam circumlocutionem «dictum»vel «factum» vel «concupitum»
significavit.
|
|