Hugutio Pisanus: Agiographia

riga 193-476


Secundum Hebreos dies sic sunt numerandi: prima sabbati,
secunda sabbati, tertia sabbati, quarta sabbati, quinta sabbati,
sexta sabbati sabbatum vel sabbatum sabbatorum. Sabe id est
septem, unde dicitur sabbatum septima dies septimane et ipsa septimana
dicitur sabbatum, unde illud: "jeiuno bis in sabbato", id
est in septimana, scilicet quarta et sexta feria; vel sabbatum interpretatur
requies, unde sabbatizare id est requiescere, et secundum
hoc sabbatum proprie dicitur septima dies septimane, quia
tunc Auctor omnium requievit ab omni opere quod patrarat, et
per synodochem sabbatum etiam dicitur ipsa septimana; ut dictum
est sabbatum etiam invenitur pro qu<o>libet die septimane et
cum tali adiuncto sepius: prima sabbati secunda sabbati et cetera;
sed septima dies simpliciter dicitur sabbatum vel sabbatum sabbatorum
per excellentiam, unde invenitur: "vespere autem sabbati
que lucescit in prima sabbati".
Secundum ergo Hebreos nominandi sunt dies sic: prima sabbati,
secunda sabbati et cetera, sed septima dies simpliciter dicitur
sabbatum vel sabbatum sabbatorum per excellentiam et est
sensus: prima sabbati id est prima dies septimane, que septimana
sabbatum dicitur; vel prima sabbati id est prima dies septimane,
que dies prima est <post> sabbatum; vel prima sabbati id est prima
dies a sabbato vel post sabbatum.
Secundum vero gentiles nominandi sunt dies a nominibus planetarum,
et quilibet dies ab illo planeta est nominandus qui preest
prime ore illius diei, ut dies solis vel dies dominicus, dies lune,
dies Martis, dies Mercurii, dies Jovis, dies Veneris, dies Saturni.
Sunt enim viginti quattuor hore in die naturali. Diem naturalem
vocamus spatium diei et noctis, quod spatium distinguitur viginti
quattuor horis, et planete sunt septem et presunt illis viginti quattuor
horis, et quilibet habet tres de illis horis in sua potestate hoc
ordine: primus habet primam horam, secundus secundam et sic
usque ad septimam. Postea iterum primus habet octavam, secundus
nonam et sic usque ad quartam decimam. Postea primus iterum
habet quintam decimam, secundus sextam decimam et sic
usque ad unam et vicesimam. Tres ergo hore que supersunt ita
distribuentur: ille planeta qui primam habuit horam in die illa,
habebit primam horam de illis tribus, secundus secundam, tertius
tertiam et sic finitus est dies. Quartus ergo planeta qui sequitur
habebit primam horam sequentis diei et ita ille dies denominabitur
ab eo, et exempli gratia ponatur quod dies iste hodiernus
sit dies sabbati et habeatur ordo planetarum diligenter, qui
talis <est> habito principio a superiori: Saturnus, Jupiter, Mars,
Sol, Venus, Mercurius, Luna, postea iterum Saturnus, Jupiter et
cetera. Saturnus ergo hodie habet primam horam, Jupiter secundam,
Mars tertiam, Sol quartam, Venus quintam, Mercurius sextam,
Luna septimam, Saturnus octavam Juppiter nonam, Mars decimam,
Sol undecimam, Venus duodecimam, Mercurius tertiam
decimam, Luna quartam decimam, item Saturnus quintam decimam,
Jupiter sextam decimam, Mars septimam decimam, Sol octavam
decimam, Venus undevicesimam, Mercurius vicesimam,
Luna unam et vicesimam; item Saturnus alteram et vicesimam,
Jupiter tertiam et vicesimam, <Mars quartam et vicesimam, scili>cet
ultimam. Sol ergo <qui> sequitur habebit primam horam in
sequenti die, unde et ille dies dicitur dies solis vel dies Domini vel
dies dominicus vel dominica quia sol omnium planetarum mediator
est, et omnibus dominatur et in dominico die habet suam potestatem.
Sic igitur computando singulos dies a singulis planetis qui
primas in eis habent horas denominatos invenies. Quod autem
planeta dicitur preesse hore vel habere horam diei in sua potestate
sic intellige, quia in ea hora habet maiorem vim quam alius planeta
vel quam ipse in ali hora et magis dominatur et exercet vires
suas in ea quam in alia hora Et nota quod Ecclesia sive appellet
dies secundum consuetudinem christianorum sive secundum
consuetudinem Hebreorum sive gentilium, solet septimum diem
appellare simpliciter sabbatum et non diem Saturni vel septimam
feriam, quod de vulgari tractum est vel quia vult Ecclesia semper
reminisci requiei quam Deus tali die habuit, ut per singulas septimanas
possit et ipsa requiescere a persecutionibus tam intrinsecis
quam extrinsecis.
Videat ergo sacerdos vel alius quicumque vult significare vel
festum vel aliud esse preteritum vel futurum in aliqua die <septimane>
vel mensis, qualiter sit ei pronuntiandum. Dicet ergo: tale
festum erit in die dominico vel in die lune vel in die Veneris vel in
die sabbati; similiter dicet: tale festum erit in prima sabbati vel
in secunda sabbati vel in tertia sabbati et cetera; similiter in prima
feria vel in secunda feria et cetera; similiter dicet de diebus mensis:
tale festum fuit vel erit in kalendis ianuarii vel in nonis ianuarii
vel in idibus ianuarii vel quarto nonas ianuarii vel [in] tertio idus
ianuarii vel pridie idus ianuarii vel decimo kalendas ianuarii et
est sensus: pridie idus ianuarii, id est primo die ante idus ianu<a>rii,
tertio kalendas ianuarii, id est tertio die ante kalendas ianuarii et
sic in aliis.
His ergo premissis, sequitur ut quod proposuimus de nominibus
sanctorum exsequamur, secundum ordinem incipientes a
januario. Si tamen aliqua nomina sanctorum pretermiserimus, non
erit hoc ex invidia, sed ideo quia non omnia in nostro kalendario
conscripta reperiuntur.
CIRCUMCISIO dicitur quasi circumcesio a circumcido, - dis,
quia tali die Dominus noster fuit circumcisus secundum consuetudinem
Judeorum. Solent enim Judei - quod adhuc servant pueris
suis - cultello lapideo anteriorem pellem virilis membri circumcidere,
unde et pellis illa preputium dicitur quia preputiatur, et similiter
ipsa circumcisio preputium dicitur.
BARBATIANUS dicitur a bari quod est forte et <batin> quod est
gradus et ana quod est sursum, inde Barbatianus dictus est quia
fortis fuit ad gradiendum superius, id est ad supernam gloriam,
vel sic dictus a barba, id est a virilitate et fortitudine, quia barba
signum <est> fortitudinis, et ipse fortis fuit contra vitia, vel dictus
est a bar quod est filius et beatitudo, ideo Barbatianus id est filius
beatitudinis.
CONCORDIUS quia in se concordiam habuerit virtutum expulsa
discordia vitiorum, vel Concordius quasi cum corpore dius, id est
deus, quia existens in corpore deus et beatus fuit. MACARIUS dicitur
a machia quod est pugna et ares quod est virtus, inde Macarius
quasi virtuosus pugnator contra vitia, vel dicitur a magister et
caris quod est gratia, quasi magister gratiosus, id est doctor gratie;
hortabatur enim semper suos monachos ad acquirendam gratiam
divinam. EPIPHANIA, THEOPHANIA, APPARITIO pro eodem
festo. Apparitio dicitur ab appareo es, quia tali die divina potentia
multis miraculis apparuit. Epiphania vel theophania dicitur,
ab epi quod est super vel theos quod est Deus et phasma quod est
apparitio; inde epiphania vel theophania quasi epiphasmia vel theophasmia,
id est superna apparitio vel divina apparitio; tali enim
die multis miraculis divina et superna potentia claruit; tali enim
die de aqua factum est vinum, stella magos duxit ad presepium,
Christus a Joanne baptizatus est, Spiritus sanctus in specie columbe
super Christum visus est, vox Patris intonans audita est;
vel dicitur epiphania vel theophania ab epi et theos et phone quod
est sonus, inde epiphania vel theophania id est supernus vel divinus
sonus, quia eodem die vox Patris intonuit de celo: "hic est
filius meus dilectus in quo mihi complacui: ipsum audite". Nota
quod his diebus legitur evangelium ubi habetur quod Jesus de
aqua fecit vinum, et debet ibi esse talis littera: "ut gustavit archit<r>iclinus
aquam vinum factam", ut 'factam' sit accusativi
casus et feminini generis. Item potest ibi esse hec alia littera: "aqua
vinum factum", ut 'aqua' sit ablativi casus et 'factum' sit
accusativi casus et neutri generis; est enim sensus: vinum factum
aqua, id est de aqua. Si vero ibi habeatur: 'aquam vinum factum',
ut 'aquam' sit accusativi casus et 'factum' sit neutri generis,
falsa est littera; non enim vinum est factum aqua, sed aqua facta
est vinum. FIRMINA dicta est quia firma fuit in fide Christi. <H>ILARIUS
dictus est ab hilaritate quia hilaris fuit in servitio Dei, vel
<H>ilarius quasi alarius ab altus et ares quod est virtus, quasi altus
et virtuosus quia altius et subtilius est locutus de divina virtute
quam alii, vel <H>ilarius quasi <h>ylearius ab <h>yle quod
est primordialis materia in qua omnia erant confusa et inordinata
in chao, et ipse in verbis suis valde fuit obscurus et confusionem
generans. REMEDIUS dictus est quia remedium contulit sibi et
aliis, vel Remedius quasi verbum divinum, a rema quod est verbum
et dius quod est divinus, quia verbum Dei predicavit
hominibus.
FELIX dictus est a felicitate, vel Felix quasi ferens lites et
tribulationes huius mundi pro vita eterna, vel Felix quasi ferens
lucem, id est aquam ad fidem, id est ducens populum ad fidem.
MAURUS dictus est a mauron quod est nigrum et superatus vel
secans, quia superavit nigredinem vitiorum et secuit et superavit
et mortificavit ea in se, vel Maurus quasi manens aura, id est
splendor, quia splenduit virtutibus inter alios; aura enim est
splendor [auri]. MARCELLUS dictus est quasi mala arcens a se, vel
Marcellus quasi maria percellens, id est mundanas adversitates
percutiens et conculcans, vel Marcellus quasi martia cella, quia
fuit cella id est habitaculum virtutum, et fuit marti&ltu&gts id est bellicosus
contra vitia; similiter et inde dicitur MARCELLINUS. ANTONIUS
dictus est ab ana, quod est sursum, et teneo; inde Antonius
quasi antenius, id est tenens et considerans superna et despiciens
mundana, vel Antonius ab ana quod est rectum et ton quod
est terra vel teneo, quia inter terrena rectitudine<m> tenuit et
item virtut<e>m.
PRISCA dicta est quasi priorem sortem capiens, id est meliorem,
cum terrena spernens celestia quesivit. FABIANUS quasi fabricans
beatitudinem supernam, id est eam sibi acquirens, vel Fabianus
quasi favianus a faveo et ana quod est sursum, quia supernus
favor, id est divinus, fuit cum eo. SEBASTIANUS dictus est a
sequens et beatitudo et astim quod est civitas et ana quod est
sursum, inde Sebastianus quasi sequens beatitudinem superne civitatis.
AGNES dicta est ab agna quia mitis et humilis fuit tanquam
agna, vel dicitur a greco [quodam, scilicet] agno&lts&gt quod est
pium, quia pia fuit et clemens, vel Agnes ab agnosco scis quia pre
ceteris agnovit viam veritatis; et nota quod dicitur hec Agnes tis
et hec Agnes Agnis et hec Agna Agne pro eadem virgine, et in omnibus
istis accentus est in nominativo in prima syllaba; item invenitur
declinatum grece hec Agne Agnes, et tunc est accentus in
fine. VINCENTIUS dictus est quasi victoriam incendii, id est tormenti,
tenens, quia incendio martyrii superari non potuit, vel Vincentius
quasi vitia incendens et mortificans in se, vel Vincentius
quasi vim incendii tenens. ANASTASIUS dictus est ab ana quod est
sursum et stasis quod est stans vel status, quasi sursum stans a
vitiis ad virtutes; vel anastasis dicitur resurrectio ab ana et stasis,
unde Anastasius quia resurrexit a morte ad vitam, a vitiis ad virtutes
et inde similiter dicta est ANASTASIA virgo, et eadem ratione
eius festum colitur in die Nativitatis Domini. EMERENTIANA dicta
est quia meruit ana, id est superna. CONVERSIO dicitur a convertor:
est enim converti 'cum', id est simul, ab omnibus peccatis et
malis verti. Ille enim non convertitur qui unum peccatum confitetur
sacerdoti et aliud celat, nec talis postea potest dici conversus,
nec illud est conversio. Dicta est ergo Conversio quia ea die
Paulus conversus fuit ad fidem Christi, vitiis dimissis; quare Paulus
dictus sit in sequenti dicemus. PROIECTUS dictus quia abiectus et
vilis habebatur inter alios, vel Proiectus quia pro Deo iecit terrena,
id est amorem terrenorum. POLYCARPUS dictus est a polys quod est
pluralitas et carpos quod est fructus, quia multiplex fructus virtutum
fuit in eo, vel quia multos fructus contulit Deo convertendo
multos ad fidem. GEMINIANUS quasi geminus in fide, quia fides geminata,
id est augmentata, id est in duplum respectu aliorum fuit
<in eo>, vel Geminianus a gemma et ena quod est unitas, quasi
gemma unica et incomparabilis inter alios; eluxit enim inter alios
gemmoso splendore virtutum, vel Geminianus dicitur a gemens et
ana quod est sursum, quasi gemens et dolens pro dila[ta]tione supernorum,
id est celestium; dicebat enim cum Apostolo: "cupio
dissolvi et esse cum Christo". SEVERUS dictus est quasi satis verus
vel quasi sequens veritatem, id est Christum dicentem: "ego sum
via et veritas et vita". BRIGIDA dicta est quasi brisida a brisim
quod est elicere, quia elicita et extracta fuit a sordibus concupiscentie,
vel Brigida quasi frigida ab estu et incentivo vitiorum. Ypa
grece, latine dicitur ire, anti id est contra, inde dicitur hoc YPAPANTI
indeclinabile, id est obviatio vel obcursus, unde representatio
Domini in templo, scilicet festum Purificationis beate Virginis
dicitur Ypapanti, quia tunc Symeon Christo occurrit et obviavit
et in ulnis suis accepit. Si inveniatur Ypopanti per o, littera
corrupta est. PURIFICATIO ideo dicitur quia quamvis non indigeret,
tamen beata Virgo secundum consuetudinem Judeorum pro sua
purificatione obtulit oblationes in templo. Et nota quod Maria
mater Domini dicta est a mari propter claritatem, quia mare semper
clarum est. Unde Maria illuminatrix vel stella maris interpretatur,
quia genuit lumen mundi, id est Salvatorem per quem mundus
illuminatus est, qui usque ad illud tempus erat sub umbra ignorantie;
sermone autem Syro Maria domina nuncupatur, et pulchre
quia Dominum genuit; vel mar quasi mater, ia id est Dei, inde Maria
id est mater Dei. SIMEON dictus est quasi audiens vel obediens,
vel quasi compugnans a sin quod est cum et machia quod est pugna,
quia pugnabat contra vitia, vel dictus est a simus, - a, - um quod est
curvum et on quod est totum vel omne, quasi totus incurvus propter
senectutem vel totus curvus ad servitium Dei. BLASIUS dictus
est quasi blandus, quia blandus et suavis fuit, vel Blasius quasi
bravius, quia braveta fuit optimus et in suo cursu bravium, id est
premium et coronam eterne vite, obtinuit. AGATHA dicitur ab agios
quod est sanctus et theos quod est Deus, quasi sancta dea, vel dicitur
sic ab a quod est sine et ge quod est terra et theos, inde Agatha
quasi dea sine terra, id est sine amore terrenorum, et <declinatur>
hec Agatha Agathe et est accentus in principio, et hec
Agathe thes et est accentus in fine. JULIANUS dicitur ab jubilus
quod est letabundus cantus vel vox confusa pre gaudio, et ana
quod est sursum, inde Julianus quasi jubilanus quia cum jubilo
exultationis superna appetivit vel quia letabundus fuit inter
homines; inde etiam eadem ratione dicta est JULIANA virgo. SCOLASTICA
dicta est quasi disciplinata in scola Dei, vel dicitur sic a
scola quod est vacatio, quia diligenter et affectuose vacavit et
operam dedit Dei servitio et jeiuniis et orationibus. TECLA dicta
est a theos et cleos quod est gloria, inde Tecla quasi dea gloriosa.
FUSCA dicta est a fuco colore, quasi fuca, quia fucata fuit et tincta
colore virtutum. MAURA dicitur quasi manens aura, id est splendor
inter alias mulieres. VALENTINUS dictus est quasi valens Deus vel
quasi valentiam tenens id est potentiam contra vitia. FAUSTINUS
quasi faustus, id est fortunatus. JOVITA dictus est quasi javita,
id est Dei vitam tenens; ia enim Deus dicitur. CATHEDRA SANCTI
PETRI dicitur quia tali die positus fuit in cathedra apostolicatus
Rome. MATTHIAS hebraice interpretatur donatus, quia donatus et
datus fuit pro Juda. Iste enim in locum eius electus est ab apostolis,
cum pro duobus sors mitteretur, vel Matthias quasi + manum +
a manum quod est bonum et thesis quod est positio, inde Matthias
quasi bonum positum pro malo, scilicet Juda. PERPETUA dicta est
quasi perpetiens dea, quia amore Dei multa perpessa sit, vel quia
perpetuam et eternam vitam sibi acquisivit, vel Perpetua quasi
perfecte peccata tuens, id est prospiciens, et eis postpositis et mortificatis
Christo ad<h>esit. FELICITAS dicta est quia felix fuit et
beata, vel Felicitas quasi ferens, id est dicens vel desiderans [il]licita
et ab illicitus abstinens. GREGORIUS quasi gregis, id est populi,
predicator, a grex et gore quod est predicare vel dicere; vel dicitur
Gregorius quasi egregorius ab egregius et gore, quasi egregius predicator
et dictor, quia luculentissimus et serenissimus fuit in dictis
et doctrinis suis. BENEDICTUS dictus est vel quia multa bene
dixit, vel quia omnes bene dicebant de eo, vel quia inter ceteros
meruit benedictionem divinam. ANNUNTIATIO BEATE MARIE dicitur
quia tali die fuit ei per angelum nuntiatus adventus sancti
Spiritus in eam, et ideo sic dicitur quasi adventus Sancti, scilicet
ad Mariam. Et nota quod in Evangelio de ceco nato hec littera debet
haberi ibi: "quis peccavit hic aut parentes eius ut cecus nasceretur"?,
ut sit ibi ' quis ' masculinum et non ' quid ' neutrum, et
debet legi sub duabus interrogationibus ita: "quis peccavit?" Hic
suspende litteram cum interrogatione et postea procede: "hic aut
parentes eius ut cecus nasceretur?". Et est sensus: ' quis peccavit
ut cecus nasceretur iste homo ? ', scilicet: ' peccavit hic aut parentes
eius peccaverunt ut cecus nasceretur ' ? Unde Dominus competenter
subicit responsione: "neque hic peccavit neque parentes
eius". Hec enim responsio non esset competens si esset ibi ' quid '
in neutro genere et accusativo casu. Similiter in Passione Domini
hec littera debet haberi ibi, scilicet: "amice ad quid venisti? " Si
hic habeatur ' ad quod ' per ' o ' non est latine dictum. ' Quod'
enim per ' o ' nunquam interrogative vel infinite potest poni sine
substantivo, ut: ' quod animal currit ' ?, si enim dicatur: ' quod
currit ', non dicitur latine, sed ' quid ' per ' i ' scriptum competenter
sic ponitur: ' quid currit ' ? Quidam contra dicunt quod ibi
debet esse ' quo ' ablativus et ' a ' prepositio ut dicatur: ' amice a
quo venisti' ?



195




200




205




210




215




220




225




230




235




240




245




250




255




260




265




270




275




280




285




290




295




300




305




310




315




320




325




330




335




340




345




350




355




360




365




370




375




380




385




390




395




400




405




410




415




420




425




430




435




440




445




450




455




460




465




470




475
Torna all'inizio