et officii plenum: sed, sicut omnia mala exempla
a bonis initiis orta sunt, ut Crispus ait, sic in imperiis
nomen regis tantum mansit, res funditus periit ad tyrannidemque
defluxit. Itaque, cum principatus possessio,
si veteribus historiis, si rationi credimus, possessores 5
improbos efficere soleat, et principatum quoque
malam rem esse putandum est».
39 «Nonne» Cosmus inquit «ab hoc tuo decreto
excipis multos, quos felices ac bonos sua etas existimavit?
Ut barbaros missos faciamus, divum Augustum, 10
Vespasianum, Titum, Antoninum Pium, M. Aurelium,
Alexandrum Severum, Traianum, optimos ac
iustissimos principes, quorum vita merito felix dici
potest. Augusti quidem felicitatem omnes historici,
omnes annales decantant, pace per universum orbem 15
terra marique parta: quare huic saltem felicitatem tribuas
necesse est, ne videaris in omnibus velle esse
contentiosus».
40 «Tu michi» Nicolaus inquit «fenicem nescio
quam affers, multis inauditam seculis atque invisam. 20
Antiqua monumenta paucos istius modi principes recensent,
permultos vero illos, quorum flagitia ac scelera
plures mortales et regna conquassarunt. Verum nihil
affert momenti, quin dici omnes debeant infelices.
Paucorum, si qua ea fuit, virtus. Una enim hirundo, ut 25
dicitur, ver non designat. Sed tamen, si qui paulo tolerabiliores
aut etiam, ut vultis, boni extiterint, id ita perraro
contingit, ut portenti loco haberi possit. Nam sepius
monstra hominum terra quam bonos principes
produxit. Natus est nuper infans bovis capite, alter vero 30
cati, hic mancus manu oritur, alter digitis multiplicatis.
|
|