Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 63


patenter predictas duas alias excederet, et ideo decreui eam
dominam esse pomi. Venus autem ex predicta pomi victoria
facta congaudens submissa uoce michi promissum a Mercurio infallibiliter
confirmauit. Et recedentibus illis a me statim sompno et sompnio
sum solutus. Putas ergo, care pater, deorum promissa frustatoria
posse censeri? Sane certus penitus esse puto quod, si me in
Greciam miseris, indubitanter mecum deferam mulierem iuxta promissa
diuina. Mitte me ergo, pie pater, quia mei missio pro certo
vestrum animum iocunditate replebit. " Et hiis dictis Paris suis
sermonibus finem fecit.
Finita igitur ipsius Paridis responsione predicta, surrexit Deyfebus,
tercius natus regis, et ad eius eloquium dato silentio, intencionis
sue conceptum retinere non ualens in hec uerba resoluit:
"Karissime rex, si in omni negocio quod est aliquis aggressurus uellet
singula que possent esse futura particulari deliberatione rimari, nunquam
esset aliquis qui alicuius rei oneri se subiceret animosus. Nam
si semper agricole diligenti deliberatione pensarent quanta a raptu
uolucrum auferenda sunt semina, nunquam forte semina sulcis darent.
Parentur ergo, pater carissime, nauigia in Greciam profectura,
quoniam consilio Paridis non potest probabiliter contradici.
Nam si contingat eum aliquam nobilem de Grecia educere mulierem,
de facili poterit euenire quod eius commutatione recuperare possemus
Exionam, ob quam totius nostri generis diffamata prosapia
loquacis opprobrii squalore sordescit. "
Helenus uero, quartus filius regis in ordine geniture, postquam dictis
suis Deyfebus finem fecit, a propria sessione consurgens animi
sui motum aperuit in hec uerba: "Magnanime rex, pro deo uota
vestra ceca non eripiat auiditas ulciscendi. Scitis enim, diis
fauentibus et eciam vobis ipsis, me instructum et totaliter eruditum
in sciencia futurorum, quod ex preteritis vestra iam cognouit industria
nunquam ex ore meo aliqua uaticinia processisse que ipsam
puram ueritatem non extiterint assecuta. Absit ergo ut Paris
in Greciam se conferre presumat. Nam pro certo teneat vestra scientia

Torna all'inizio