Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 283


Prodidisse tempus longius fecisse.
Pavimenta Poenica, hoc est marmore Numidico strata.
Prolato aere apud Ennium (trag. 16) significat scuto ante
se protento.
Privatae vocabantur feriae sacrorum propriorum, velut dies
natales.
Pudicitiae ignum Romae colebatur, quod nefas erat attingi,
nisi ab ea, quae semel nupsisset.
Patrimi et matrimi pueri tres adhibebantur in nuptiis,
unus, qui facem praeferret ex spina alba, quia noctu nubebant,
duo, qui nubentem tenebant.
Prima aut secunda diei bora causa ominis +sponsalibus
tribuebatur.+
Pronubae adhibentur nuptis, quae semel nupserunt, causa
Auspicii, ut singulare perseveret matrimonium.
Praetextatis nefas erat obsceno verbo uti, ideoque praetextum
appellabant sermonem, qui nihil obscenitatis haberet.

Torna all'inizio