causaberis egritudinem, vel potius non te posse perferre tam duram corporalis
incommodi gravitatem.
Qui ergo membra tui corporis adhuc times affligere, immo qui temetipsum
per acrimoniam penitentiae necdum vales Deo sacrificium exhibere,
ad ea, queso, quae circa te sunt, manum porrige, et quia non te, saltim
quae tua sunt, impertire: carnem scilicet incisurus, satis tibi praesto, si
tantum capillos attondeo; qui manus obtruncator advenerat, pium est,
si unguium dumtaxat excrementa praecidat. Quantum distat inter vulnus
humanae carnis et vestis, tantum inter hominem et hominis facultatem.
Hoc modo Abraham pecus optulit, ut filium conservaret, mactavit arietem,
ut custodiret heredem. Hoc modo Michol posuit in lecto simulacrum,
ut a paternae vesaniae gladiis defenderet virum, et ut David veraciter
viveret, quasi morientem eum caprina studuit pellicula simulare: Pellem
eamque tibi reconditam in illa caelestis promtuarii securitate
conservat. Unde Dominus in evangelio: Thesaurizate , inquit, vobis thesauros
|
|