Incipit prephatio operis que fuit causa monens fratrem Predicatorem ad
scribendum epistolas de prosperitate Sarracenorum in temporalibus et deiectione
christianorum. Alph.
Et factum est cum essem in Baldacto in medio captivorum iuxta
fluvium Chobar (Ezech. I, 1) Tigris, et me ex una parte delectaret
amenitas viridarij, in quo eram, quod erat quasi paradisus pre copia
arborum et fertilitate atque varietate fructuum, qui ortus erat aquis
paradisi irriguus, quem domus eciam aurate circumquaque erigebant,
et ex alia parte me urgeret ad tristiciam strages et captura populi
christiani atque deiectio post flebilem captionem Accon, cum viderem
Sarracenos letissimos atque florentes, christianos vero squalidos atque
mente consternatos, cum puelle eorum et parvuli et senes cum rumoribus
ad partes remotissimas orientis inter barbaras naciones captivi
et sclavi minabuntur gementes, subito pre maxima tristicia in insolidam
admirationem raptus cepi stupens cogitare intencius solito iudicia
Dei super gubernatione mundi et maxime super Sarracenos et
christianos, scilicet ex qua causa posset contingere tanta strages et
deiectio populi christiani et tanta prosperitas temporalis in gente perfida
Sarracenorum. Unde cum nec admirari possem nec solucionem
investigare valerem, cogitavi super hoc scribere Deo et celesti
curie, ubi et causam mee admirationis expressi, desiderium aperui
simul et pecii, ut Deus me in veritate et sinceritate fidei confirmaret
et christianos maxime captivos de manibus inimicorum eriperet. Unde
afflictus scripsi per modum orationis amaritati animi subiectas epistolas.
I.
Epistola admirantis anime ad Deum verum et vivum qui gubernat
mundum et de blasfemiis Alcorani.
Egi seculorum seculorum immortali invisibili soli Deo honor et
gloria in secula seculorum, amen. Mirabilis tu Domine, et mirabilia opera
|
|