Poggio Bracciolini: De infelicitate principum

Pag 19


quam maximam consequimur prestantia et imperiis,
quibus eminentia quedam animique excellentia
iudicantur. Cernis natura ipsa duce gestire animum nostrum
ac letari cum reliquos etiam bonarum artium
certamine antecellit: et enim extollimur gloria quadam, 5
si prudentia, consilio, doctrina vel arte egregia ceteris
prestamus. Cum enim id scire videmur quod alios fugiat,
tum maxime erigimur ad laudis cupiditatem. Itaque
singulis in rebus insita nobis est preeminentie appetitio
et cupiditas imperandi. Que autem natura nobis 10
insunt, omni culpa et reprehensione vacant neque
etiam mala appellari decet.
36 Cibi enim ac potus venereorumque appetitus,
cum e natura prodeat, nullo modo est vitiosus. Sed,
quemadmodum horum usus non necessarius, si ad 15
voluptatem referatur, non caret crimine, ita, si quis
principatu abutatur, quando labitur ab ordine rationis,
datur vitio. Nullum igitur crimen, nullum delictum
ascribendum est principatui, cum sit eius appetitio a
natura, neque etiam ulla infelicitas tribuenda, sed iis 20
potius qui per abusum rem optimam ad vitia detorquent
et iniuriam ceterorum. Nam quid utilius, quid
optabilius tribuit nobis deus, quid ad virtutum exercitia
propensius, quam eam facultatem potestatemque
qua liberales esse, benefici, magnifici, qua multorum 25
commoda procurare et tum in homines, tum in ipsos
deos pietatem exercere valeamus? Hac datur protegere
oppressos, afflictos erigere, subministrare egenis,
opem ferre amicis, premia tribuere virtuti, prodesse
quam plurimis. Quare nequaquam amplius 30
dixeris aut malum natura esse principatum, cum tanta
assit beneagendi facultas, aut infelicitatis causam nisi
malis prebere».

Torna all'inizio