Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 314


in ipso confidere. Non enim malum quodlibet est timendum
et ne desperet cor tuum ipsum tibi posse fieri amicum.
Porro sapiens et prudens est cognoscens se et sua opera et
ponens singula in suis locis, quia, sicut amici possunt fieri
inimici, sic etiam inimici possunt fieri amici, cognita causa
inimicitie inter eos. Sed tamen sunt aliqui in quibus nullo
modo est confidendum, et sunt hi qui denegant gratiam
sibi latam, et proditor et refutans bonum et crudelis, et qui
non credit statum futuri seculi, dicens non esse hominem
redditurum rationem de suis operibus, et qui nescit compescere
suum furorem, et qui non miseretur cum irascitur,
et notus in prauitate, fraude et deceptione, et qui non abstinet
a concupiscentia, a ludo et a luxuria, et qui delecta(n)tur
in vino, et qui de nemine bonum cogitat, et qui non est
verecundus, sed frontis proterue. Debet autem vnusquisque
bono viro adherere, et talis est fidelis tuus socius vulpis, qui
confitetur bonum et non fregit fedus, diligit iusticiam et
odit iniquitatem et amat pacem et pietatem nec inimicatur
corde, et remittit offensam proximi et conseruat dilectionem
erga suos proximos et existit verecundus. Ait leo: Temptaui
iam vulpem et in ipso bonos mores inueni et debeo
ipsum ad suum primum statum restituere et [debet] meo
secreto viuere.
Post hec vero misit leo pro vulpe, et cum esset ante
eum, confessus est ei rex culpam sui, referens ei omnia que
sibi fuerunt apposita, et ait ad eum: Ecce te nunc restituo
ad primum statum in quo ex tunc vsque nunc fidelis perstitisti.
Inquit vulpes leoni: Credat dominus rex verbis
meis ac operibus, nec timeat me fore immemorem doli ab
ipso iam mihi facti; vnde non decet regem confidere illi
qui ab eo est offensus, sed cogitet semper in corde suo:
Forsitan obseruauit sibi odium aduersus nos vulpis et mala
retribuere intendit que sibi olim intulimus. Et scio, inquit

Torna all'inizio