Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 113


Cuius regnum, regnum sempiternum est, «et omnes reges
servient ei et obaudient». In Apochalipsi vero quattuor animalia et
XXIIII seniores offerunt eum in cantico novo dicentes: «Dignus es,
Domine, accipere librum», id est Filium Dei tecum in unam personam
eandemque naturam, «et solvere VII signacula eius», id est incarnationis,
nativitatis, apparitionis, baptismi, passionis, resurrectionis et ascensionis
in celum; vel «librum», id est vetus testamentum ut solveret ista
signacula in se Deo et homine, que nullus alius solvere potuit neque in
celo in angelis neque in terra in hominibus, que scripta erant in libro
de ipso solo Deo et homine. Sed et milia milium angelorum quomodo
eum offerunt magna voce dicentes: «Dignus est agnus, qui occisus est,
accipere virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem et honorem
et gloriam et benedictionem in secula seculorum». Prophetia hec
de preterito texitur, et quod homo factus sit Deus per verbum, quod est
“accipere”, memoratur. Factus est enim in ipsa conceptione Dei Filius,
unde Dei virtus, divinitas, sapientia, fortitudo, honor et gloria et benedictio
preconatur. Apostolus quoque in epistola ad Ephesios ita eum
Antiquo dierum offert; ait enim: «Ut sciatis que sit spes vocationis eius,
que divitie glorie hereditatis eius in sanctis, et que sit supereminens magnitudo
virtutis eius in nos, qui credidimus, secundum operationem
potentie virtutis, quam operatus est in Christo suscitans eum a mortuis
et constituens ad dexteram suam in celestibus, supra omnem principatum
et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen, quod
nominatur non solum in hoc seculo sed etiam in futuro».
Hec pauca dicta sint pro Antiquo dierum et pro eo quod obtulerunt
Filium hominis in conspectu eius. Dicit ergo sanctus Dionisius quia
theosophi laudant divinitatem ut Antiquum dierum. Sed quomodo
laudant eam Antiquum dierum ex causativis? Certe quia facit causativa
divertentia a malo et facientia bonun videre dies bonos, et de quibus
dicitur «Cogitavi dies antiquos», id est «annos eternos in mente habui»,
quos etiam ipsa sapientia Dei habet in dextra sua, dicente Salomone:
«Longitudo dierum in dextra illius».

Torna all'inizio