Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 142

Tomus I


filius olim ducis Spoleti praeter scientiam
et voluntatem nostram, prout nos postmodum
per ipsius poenam expressimus, terram
Ecclesie parabat intrare, et non prout sancti
regna per fidem vicerunt, sed perfidiam
et periuria praedicat universis. Et si
qui in periurium praedicatione solummodo
provocari non poterant, provocarentur exemplo,
dum ipsi praefecti papalis exercitus,
quo terram facilius obtinerent, nos captos
in Syria manifeste iurabant. Redeuntibus
tamen nobis de partibus transmarinis, et iniuriam
nostram propulsantibus solum, nec
iuxta magnificum morem Imperii procedentibus
ad vindictam, per concordiae modos
verbum pacis libenter admisimus: Romanam
matrem nostram Ecclesiam ex agnitione catholicae
fidei reperisse cognoscimus, sed patrem
semper invenimus simulatum, dum et
reconciliationis die, viam nostrae confusionis
excogitans de nobis redeuntibus
in Italiam, sub inermi et domestica comitiva,
nobis instantissime persuasit:
occassionem fingens, ne velut ex priori et armato
processu timoris causam nostris fidelibus
praestaremus: asserens, quod nobis omnia planissima
faciebat, cujus contrarium per nuncios

Torna all'inizio