declinationem, quamuis nominatiuus mutatus sit. 120 Quod in
omnibus fere compositis inuenitur: "hoc cor, cordis", "hic" et "hec
concors, concordis", "hoc caput, capitis", "hic" et "hec" et "hoc
triceps, tricipitis", "hoc corpus, corporis", "tricorpor, tricorporis";
excipitur "exsanguis". 121 Greca uero, que o in u mutant, secunde
sunt declinationis, ut "Cyros, Cyrus, Cyri", "philosophos,
philosophus, philosophi", "pelagos, pelagus, pelagi", "Chaos,
Chaus, Chai". 122 Sin autem eiusdem sunt terminationis, in is faciunt
genitiuum, ut "Oedipoys, Oedipodos, Oedipus, Oedipodis",
"Melampoys, Melampodos, Melampus, Melampodis". 123 "Panthus"
uero et similia, que apud illos per sineresim oos in oys diptongum
proferuntur, in oy diptongum terminant genitiuum: "Panthoos,
Panthooy, Panthoys, Panthoy" et nos "Panthous, Panthoi"
et "Panthus, Panthi". 124 Neutra uero, si sint monosillaba, producuntur
et ablata s additur ris , ut "hoc ius, iuris", "tus, turis".
|
|